P. OVIDI   NASONIS   METAMORPHOSES
ILLUSTRATIONIBUS  PRAECLARIS  AUCTAE
LIBER DECIMUS TERTIUS (XIII)


OVIDS  METAMORPHOSEN, BUCH XIII
reichhaltig mit Werken aus der Kunstgeschichte illustriert

OVID:  METAMORPHOSES, BOOK XIII
richly illustrated by famous artists in European history

OVIDIO:  METAMORFOSIS, LIBRO XIII
ricamente ilustrado con obras tomadas de la historia del arte occidental


Cyclops Polyphemus
Polyphems Liebeserklärung an die Nereide Galatea
(Odilon Redon, 1840-1916) Ovid, Met. XIII, 750-869

 

ARGUMENTUM
Inhalt / Contents / Contenido

XIII: 1 - 122   Controversia armorum Achillis: oratio Aiacis
Der Streit über Achills Waffen: Die Rede des Ajax

The debate over Achilles' arms: Ajax speaks

La disputa por las armas - palabras de Áyax

XIII: 123 -381   Controversia armorum Achillis: oratio Ulixis
Der Streit über Achills Waffen: Die Rede des Odysseus

The debate over the arms: Ulysses speaks

La disputa por las armas - palabras de Ulises

XIII: 382 - 398   Mors Aiacis
Der Tod des Ajax

The death of Ajax

La muerte de Áyax

XIII: 399 - 428   Extinctio Troiae
Der Fall Trojas

The fall of Troy

La caida de Troya

XIII: 429 - 480   Mors Polydori et Polyxenae
Der Tod von Polydorus und Polyxena

The deaths of Polydorus and Polyxena

La muerte de Polidoro y Polixena

XIII: 481 - 575   Hecuba lamentata in canem mutatur
Hecubas Klage und Verwandlung in eine Hündin

Hecuba's lament and transformation

La Lamentación de Hécuba y su transformación en una perra

XIII: 576 - 622   Aurora et aves Memnonis
Aurora und die memnonidischen Vögel

Aurora and the Memnonides

Aurora y los aves de Memnón

XIII: 623 - 639  Errores Aeneae
Aeneas beginnt seine Irrfahrt

Aeneas begins his wanderings

Eneas inicia su viaje errante

XIII: 640 - 674   Filiae Anii in columbas mutantur
Die Verwandlung der Töchtes des Anius in Tauben

The transformation of Anius's daughters

Las hijas de Anio se transforman en palomas

XIII: 675 - 704   Crater Alconis
Der Mischkrug des Alcon

The cup of Alcon

El vaso de Alcón

XIII: 705 - 737   Aeneas in Siciliam navigat
Aeneas' Fahrt nach Sizilien

Aeneas's journey to Sicily

Viaje de Eneas a Sicilia

XIII: 738 -788   Acis et Galatea
Acis und Galatea

Acis and Galatea

Acis y Galatea

XIII: 789 - 869   Carmen Polyphemi
Der "Gesang" des Polyphem

The song of Polyphemus

El canto de Polifemo

XIII: 870 - 897   Acis in deum fluvialem mutatur
Acis wird in einen Flussgott verwandelt

Acis is turned into a river-god

Acis se convierte en una deidad fluvial

XIII: 898 - 968   Glaucus Scyllae de metamorphosi sua narrat
Glaucus erzählt der Scylla von seiner Verwandlung

Glaucus tells Scylla of his transformation

Glauco cuenta de Escila y su transformación

 
consedere duces.
Illustration zum 13. Buch von Ovids Metamorphosen - Der Streit zwischen Odysseus und Ajax
Edition: Lyon 1510
 

























ovid metamorphoses XIII
Illustration zu Ovids Metamorphosen, Buch XIII
Illustration of Ovid: Metamorphoses, book XIII
Matthaeus Merian d. Ä., 1619


























 

P. OVIDI   NASONIS   METAMORPHOSES
LIBER DECIMUS TERTIUS (XIII)


OVIDS  METAMORPHOSEN, BUCH XIII

OVID:  METAMORPHOSES, BOOK XIII

OVIDIO:  METAMORFOSIS, LIBRO XIII


 

Text


XIII: 1 - 122 Controversia armorum Achillis: oratio Aiacis
Der Streit über Achills Waffen: Die Rede des Ajax
The debate over Achilles' arms: Ajax speaks
La disputa por las armas - palabras de Áyax

      Consedere duces et vulgi stante corona
surgit ad hos clipei dominus septemplicis Aiax,
utque erat inpatiens irae, Sigeia torvo
litora respexit classemque in litore vultu
 
'agimus, pro Iuppiter!'
Ajax tritt gegen Odysseus an und beansprucht die Waffen Achills.
( Virgil Solis, Edition 1581) Ovid, Met. XIII, 5-122
 
5 intendensque manus 'agimus, pro Iuppiter!' inquit
'ante rates causam, et mecum confertur Ulixes!

























at non Hectoreis dubitavit cedere flammis,
quas ego sustinui, quas hac a classe fugavi.
tutius est igitur fictis contendere verbis,
 
sed nec mihi dicere promptum
Ajax räumt ein, dass Odysseus besser reden kann.
Doch er sei der Bessere im Kampf.
(Ajax) Ovid, Met. XIII, 9-10
 
10 quam pugnare manu, sed nec mihi dicere promptum,
nec facere est isti: quantumque ego Marte feroci
inque acie valeo, tantum valet iste loquendo.
nec memoranda tamen vobis mea facta, Pelasgi,
esse reor: vidistis enim; sua narret Ulixes,
15 quae sine teste gerit, quorum nox conscia sola est!
praemia magna peti fateor; sed demit honorem
aemulus: Aiaci non est tenuisse superbum,
sit licet hoc ingens, quicquid speravit Ulixes;
iste tulit pretium iam nunc temptaminis huius,
20 quod, cum victus erit, mecum certasse feretur.

























      'Atque ego, si virtus in me dubitabilis esset,
nobilitate potens essem, Telamone creatus,
moenia qui forti Troiana sub Hercule cepit
litoraque intravit Pagasaea Colcha carina;
25 Aeacus huic pater est, qui iura silentibus illic
reddit, ubi Aeoliden saxum grave Sisyphon urget;
Aeacon agnoscit summus prolemque fatetur
 
 sic a Iove tertius Aiax.
Ajax nennt als Ahnen Aeacus und Jupiter.
( Virgil Solis, Edition 1581) Ovid, Met. XIII, 27-28
 
Iuppiter esse suam: sic a Iove tertius Aiax.
nec tamen haec series in causam prosit, Achivi,
30 si mihi cum magno non est communis Achille:
frater erat, fraterna peto! quid sanguine cretus
Sisyphio furtisque et fraude simillimus illi
inseris Aeacidis alienae nomina gentis?

























      'An quod in arma prior nulloque sub indice veni,
35 arma neganda mihi, potiorque videbitur ille,
ultima qui cepit detractavitque furore
militiam ficto, donec sollertior isto
sed sibi inutilior timidi commenta retexit
Naupliades animi vitataque traxit ad arma?
40 optima num sumat, quia sumere noluit ulla:
 
nos  donis patruelibus orbi?
Als Vetter will Ajax die Waffen Achills erben.
(Achilles Lycomedes, Sarkophag um 240 p.Chr.) Ovid, Met. XIII, 41
 
nos inhonorati et donis patruelibus orbi,
obtulimus quia nos ad prima pericula, simus?

























     Atque utinam aut verus furor ille, aut creditus esset,
nec comes hic Phrygias umquam venisset ad arces
45 hortator scelerum! non te, Poeantia proles,
expositum Lemnos nostro cum crimine haberet!
qui nunc, ut memorant, silvestribus abditus antris
saxa moves gemitu Laertiadaeque precaris,
quae meruit, quae, si di sunt, non vana precaris.
50 et nunc ille eadem nobis iuratus in arma,
heu! pars una ducum, quo successore sagittae
 
 fractus morboque fameque
Odysseus habe den kranken Wunderschützen Philoctetes auf Lemnos ausgesetzt.
(Jean Germain Drouais, 1763-1799, 784) Ovid, Met. XIII, 45-54
 
Herculis utuntur, fractus morboque fameque
velaturque aliturque avibus, volucresque petendo
debita Troianis exercet spicula fatis.
55 ille tamen vivit, quia non comitavit Ulixem;
mallet et infelix Palamedes esse relictus,
[viveret aut certe letum sine crimine haberet]
quem male convicti nimium memor iste furoris
prodere rem Danaam finxit fictumque probavit
60 crimen et ostendit, quod iam praefoderat, aurum.
ergo aut exilio vires subduxit Achivis,
aut nece: sic pugnat, sic est metuendus Ulixes!

























      'Qui licet eloquio fidum quoque Nestora vincat,
haut tamen efficiet, desertum ut Nestora crimen
65 esse rear nullum; qui cum inploraret Ulixem
vulnere tardus equi fessusque senilibus annis,
proditus a socio est; non haec mihi crimina fingi
scit bene Tydides, qui nomine saepe vocatum
corripuit trepidoque fugam exprobravit amico.
70 aspiciunt oculis superi mortalia iustis!
en eget auxilio, qui non tulit, utque reliquit,
sic linquendus erat: legem sibi dixerat ipse.
 
adsum videoque trementem
Ajax wirft Odysseus Feigheit und Verrat an Gefährten vor. So einer verdiene die Waffen des Achill nicht.
(Ludovico Dolce, 1558, neu: Stephen Orgel 1979 ) Ovid, Met. XIII, 43-122
 
conclamat socios: adsum videoque trementem
pallentemque metu et trepidantem morte futura;
75 opposui molem clipei texique iacentem
servavique animam (minimum est hoc laudis) inertem.
si perstas certare, locum redeamus in illum:
redde hostem vulnusque tuum solitumque timorem
post clipeumque late et mecum contende sub illo!
80 at postquam eripui, cui standi vulnera vires
non dederant, nullo tardatus vulnere fugit.

























      'Hector adest secumque deos in proelia ducit,
quaque ruit, non tu tantum terreris, Ulixe,
sed fortes etiam: tantum trahit ille timoris.
85 hunc ego sanguineae successu caedis ovantem
eminus ingenti resupinum pondere fudi,
hunc ego poscentem, cum quo concurreret, unus
sustinui: sortemque meam vovistis, Achivi,
et vestrae valuere preces. si quaeritis huius
90 fortunam pugnae, non sum superatus ab illo.
ecce ferunt Troes ferrumque ignesque Iovemque
in Danaas classes: ubi nunc facundus Ulixes?
nempe ego mille meo protexi pectore puppes,
spem vestri reditus: date pro tot navibus arma.
95       'Quodsi vera licet mihi dicere, quaeritur istis
quam mihi maior honos, coniunctaque gloria nostra est,
atque Aiax armis, non Aiaci arma petuntur.
conferat his Ithacus Rhesum inbellemque Dolona
 
rapta cum Pallade
Heimlich habe Odysseus mit Diomedes das Kultbild der Minerva, das Palladium, geraubt.
(nach griech. Vase, 5. Jhdt. a. Chr.) Ovid, Met. XIII, 98-119
 
Priamidenque Helenum rapta cum Pallade captum:

























 
luce nihil gestum
Offenen Kämpfen habe sich Odysseus immer entzogen.
(Johann Wilhelm Baur, Edition 1709) Ovid, Met. XIII, 98-119
 
100 luce nihil gestum, nihil est Diomede remoto;
si semel ista datis meritis tam vilibus arma,
dividite, et pars sit maior Diomedis in illis.

























      'Quo tamen haec Ithaco, qui clam, qui semper inermis
rem gerit et furtis incautum decipit hostem?
105 ipse nitor galeae claro radiantis ab auro
insidias prodet manifestabitque latentem;
sed neque Dulichius sub Achillis casside vertex
pondera tanta feret, nec non onerosa gravisque
Pelias hasta potest inbellibus esse lacertis,
110 nec clipeus vasti caelatus imagine mundi
conveniet timidae nataeque ad furta sinistrae:
debilitaturum quid te petis, inprobe, munus,
quod tibi si populi donaverit error Achivi,
cur spolieris, erit, non, cur metuaris ab hoste,
115 et fuga, qua sola cunctos, timidissime, vincis,
tarda futura tibi est gestamina tanta trahenti?
adde quod iste tuus, tam raro proelia passus,
integer est clipeus; nostro, qui tela ferendo
mille patet plagis, novus est successor habendus.
 
 quid verbis opus est?
Aiax: Man solle Taten und nicht Worte werten.
(Ajax: Henri Serrur, 1820) Ovid, Met. XIII, 43-122
 
120       'Denique (quid verbis opus est?) spectemur agendo!
arma viri fortis medios mittantur in hostes:
inde iubete peti et referentem ornate relatis.'

























XIII: 123 -381 Controversia armorum Achillis: oratio Ulixis
Der Streit über Achills Waffen: Die Rede des Odysseus
The debate over the arms: Ulysses speaks
La disputa por las armas - palabras de Ulises

 
 Finierat Telamone satus, vulgique secutum ultima murmur erat.
Unter Gemurmel des Volkes beendet Ajax seine Rede.
(Johann Wilhelm Baur, Edition 1659, Detailfoto Hans-Jürgen Günther 2007) Ovid, Met. XIII, 123-124
 
      Finierat Telamone satus, vulgique secutum
ultima murmur erat, donec Laertius heros

























125 adstitit atque oculos paulum tellure moratos
sustulit ad proceres exspectatoque resolvit
 
neque abest facundis gratia dictis.
Nach der Polterrede des Aiax weiß Odysseus
in wohlgesetzten Worten zu antworten.
(Carlos Parada, * 1946, Greek Mythology Link,
s. Lateinlinks Nr. 5) Ovid, Met. XIII, 140-160
 
ora sono, neque abest facundis gratia dictis.

























      'Si mea cum vestris valuissent vota, Pelasgi,
non foret ambiguus tanti certaminis heres,
130 tuque tuis armis, nos te poteremur, Achille,
quem quoniam non aequa mihi vobisque negarunt
fata,' (manuque simul veluti lacrimantia tersit
lumina) 'quis magno melius succedat Achilli,
quam per quem magnus Danais successit Achilles?
135 huic modo ne prosit, quod, uti est, hebes esse videtur,
neve mihi noceat, quod vobis semper, Achivi,
profuit ingenium, meaque haec facundia, siqua est,
quae nunc pro domino, pro vobis saepe locuta est,
invidia careat, bona nec sua quisque recuset.
 
genus et proavos vix ea nostra voco.
Odysseus hat zwar auch göttliche Vorfahren. Doch sollten hier vor allem Verdienste zählen.
(Odysseus: Theophile Bra, 1797-1863) Ovid, Met. XIII, 140-160
 
140       'Nam genus et proavos et quae non fecimus ipsi,
vix ea nostra voco, sed enim, quia rettulit Aiax
esse Iovis pronepos, nostri quoque sanguinis auctor
Iuppiter est, totidemque gradus distamus ab illo:

























 
nam mihi Laertes pater est.
Odysseus ist über seinen Vater Laertes und den Großvater Arcesius Urenkel des Jupiter.
(Laertes und Odysseus: Friedrich Preller, 1846) Ovid, Met. XIII, 144-145
 
nam mihi Laertes pater est, Arcesius illi,
145 Iuppiter huic, neque in his quisquam damnatus et exul;

























 
est quoque per matrem Cyllenius addita nobis.
Über die Mutter ist Odysseus mit Mercur, der in Cyllene zur Welt kam, verwandt.
(Mercur, Foto: Hans-Jürgen Günther, Stuttgart Feuerbach 21.11.2013) Ovid, Met. XIII, 146
 
est quoque per matrem Cyllenius addita nobis
altera nobilitas: deus est in utroque parente.
sed neque materno quod sum generosior ortu,
nec mihi quod pater est fraterni sanguinis insons,
150 proposita arma peto: meritis expendite causam,
dummodo, quod fratres Telamon Peleusque fuerunt,
Aiacis meritum non sit nec sanguinis ordo,
sed virtutis honor spoliis quaeratur in istis!

























aut si proximitas primusque requiritur heres,
155 est genitor Peleus, est Pyrrhus filius illi:
quis locus Aiaci? Pthiam haec Scyrumve ferantur!
nec minus est isto Teucer patruelis Achilli:
num petit ille tamen? num, si petat, auferat illa?
ergo, operum quoniam nudum certamen habetur,
160 plura quidem feci, quam quae conprendere dictis
in promptu mihi sit, rerum tamen ordine ducar.
      'Praescia venturi genetrix Nereia leti
 
 deceperat omnes.
Thethis hatte Achill in Mädchenkleidung gesteckt,
weil sie als Göttin wusste, dass ihr Sohn vor Troja umkommen werde.
(Platte vom Silberschatz in Kaiseraugst) Ovid, Met. XIII, 162-163
 
dissimulat cultu natum, et deceperat omnes,
in quibus Aiacem, sumptae fallacia vestis:

























 
arma ego inserui.
Odysseus hatte Waffen unter die Geschenke für die Mädchen gelegt.
(P. G. Batoni, 1746) Ovid, Met. XIII, 168-170
 
165 arma ego femineis animum motura virilem
mercibus inserui, neque adhuc proiecerat heros
virgineos habitus, cum parmam hastamque tenenti
"nate dea," dixi "tibi se peritura reservant
Pergama! quid dubitas ingentem evertere Troiam?"

























 
fortemque ad fortia misi.
Als Odysseus Alarm bläst, greift Achilles nach den Waffen.
Ohne Odysseus wäre also Achill nie nach Troja gekommen.
(Johann Ulrich Krauss, Edition 1690) Ovid, Met. XIII, 168-170
 
170 iniecique manum fortemque ad fortia misi.
ergo opera illius mea sunt: ego Telephon hasta
pugnantem domui, victum orantemque refeci;
quod Thebae cecidere, meum est; me credite Lesbon,
me Tenedon Chrysenque et Cillan, Apollinis urbes,
175 et Scyrum cepisse; mea concussa putate
procubuisse solo Lyrnesia moenia dextra,
utque alios taceam, qui saevum perdere posset
Hectora, nempe dedi: per me iacet inclitus Hector!
illis haec armis, quibus est inventus Achilles,
180 arma peto: vivo dederam, post fata reposco.

























      'Ut dolor unius Danaos pervenit ad omnes,
Aulidaque Euboicam conplerunt mille carinae,
exspectata diu, nulla aut contraria classi
flamina erant, duraeque iubent Agamemnona sortes
185 inmeritam saevae natam mactare Dianae.
denegat hoc genitor divisque irascitur ipsis
 
ego mite parentis ingenium verbis ad publica commoda verti
Odysseus hatte Iphigenie unter dem Vorwand, sie solle mit Achill vermählt werden,
ins griechische Heerlager gelockt und Agamemnon dazu gebracht, seine Tochter zu opfern.
(Iphigenie: Jacques-Louis David 1819) Ovid, Met. XIII, 181-195
 
atque in rege tamen pater est, ego mite parentis
ingenium verbis ad publica commoda verti:
hanc equidem (fateor, fassoque ignoscat Atrides)
190 difficilem tenui sub iniquo iudice causam.
hunc tamen utilitas populi fraterque datique
summa movet sceptri, laudem ut cum sanguine penset;
mittor et ad matrem, quae non hortanda, sed astu
decipienda fuit, quo si Telamonius isset,
195 orba suis essent etiam nunc lintea ventis.

























      'Mittor et Iliacas audax orator ad arces,
visaque et intrata est altae mihi curia Troiae,
plenaque adhuc erat illa viris; interritus egi
quam mihi mandarat communem Graecia causam
200 accusoque Parin praedamque Helenamque reposco
et moveo Priamum Priamoque Antenora iunctum;
 
 at Paris... vix tenuere manus.
Als Unterhändler der Griechen wird Odysseus von Paris und
seinen Brüdern bedroht, als er Helenas Herausgabe fordert.
(Paris, Antonio Canova, 1807) Ovid, Met. XIII, 202-203
 
at Paris et fratres et qui rapuere sub illo,
vix tenuere manus (scis hoc, Menelae) nefandas,
primaque lux nostri tecum fuit illa pericli.

























205       'Longa referre mora est, quae consilioque manuque
utiliter feci spatiosi tempore belli.
post acies primas urbis se moenibus hostes
continuere diu, nec aperti copia Martis
ulla fuit; decimo demum pugnavimus anno:
210 quid facis interea, qui nil nisi proelia nosti?
 
quis tuus usus erat?
Odysseus fragt, welchen Nutzen Ajax den Griechen in den
ersten neun Kriegsjahren brachte. Körperkraft war da nicht gefragt.
(Ajax: Vase 5. Jhdt. a. Chr.) Ovid, Met. XIII, 205-215
 
quis tuus usus erat? nam si mea facta requiris,
hostibus insidior, fossa munimina cingo,
consolor socios, ut longi taedia belli
mente ferant placida, doceo, quo simus alendi
215 armandique modo, mittor, quo postulat usus.

























      'Ecce Iovis monitu deceptus imagine somni
 
rex iubet incepti curam dimittere belli.
König Agamemnon, getäuscht durch ein Traumbild, will den Krieg
beenden. Auch Ajax will fliehen. Odysseus rät zum Weiterkämpfen
(Agamemnon: Philippe Chery, 1802) Ovid, Met. XIII, 216-237
 
rex iubet incepti curam dimittere belli;
ille potest auctore suam defendere vocem:
non sinat hoc Aiax delendaque Pergama poscat,
220 quodque potest, pugnet! cur non remoratur ituros?
cur non arma capit, dat, quod vaga turba sequatur?
non erat hoc nimium numquam nisi magna loquenti.
quid, quod et ipse fugit? vidi, puduitque videre,
cum tu terga dares inhonestaque vela parares;
225 nec mora, "quid facitis? quae vos dementia" dixi
"concitat, o socii, captam dimittere Troiam,
quidque domum fertis decimo, nisi dedecus, anno?"
talibus atque aliis, in quae dolor ipse disertum
fecerat, aversos profuga de classe reduxi.
230 convocat Atrides socios terrore paventes:
nec Telamoniades etiamnunc hiscere quicquam
audet, at ausus erat reges incessere dictis
Thersites etiam, per me haut inpune protervis!
erigor et trepidos cives exhortor in hostem
235 amissamque mea virtutem voce repono.
tempore ab hoc, quodcumque potest fecisse videri
fortiter iste, meum est, qui dantem terga retraxi.

























      'Denique de Danais quis te laudatve petitve?
at sua Tydides mecum communicat acta,
240 me probat et socio semper confidit Ulixe.
est aliquid, de tot Graiorum milibus unum
 
a Diomede legi!
Alle wichtigen Griechen hielten zu Odysseus - z.B. sein Waffengefährte Diomedes.
(Diomedes: röm. Marmorkopie, 3. Jdt. a. Chr., Louvre) Ovid, Met. XIII, 239-254
 
a Diomede legi! nec me sors ire iubebat:
sic tamen et spreto noctisque hostisque periclo
ausum eadem, quae nos, Phrygia de gente Dolona
245 interimo, non ante tamen, quam cuncta coegi
prodere et edidici, quid perfida Troia pararet.
omnia cognoram nec, quod specularer, habebam
et iam promissa poteram cum laude reverti:
haut contentus eo petii tentoria Rhesi
250 inque suis ipsum castris comitesque peremi
atque ita captivo, victor votisque potitus,
ingredior curru laetos imitante triumphos;
cuius equos pretium pro nocte poposcerat hostis,
arma negate mihi, fueritque benignior Aiax.

























 
Sarpedonis agmina ferro devastata meo?
Nach dem Tod des lykischen Königs Sarpedon durch Patroklos
hat Odysseus dessen Mitstreiter im Kampf besiegt.
(Tod des Sarpedon: Johann Heinrich Füssli 1803)) Ovid, Met. XIII, 289
 
255 quid Lycii referam Sarpedonis agmina ferro
devastata meo? cum multo sanguine fudi
Coeranon Iphitiden et Alastoraque Chromiumque
Alcandrumque Haliumque Noemonaque Prytaninque
exitioque dedi cum Chersidamante Thoona
260 et Charopem fatisque inmitibus Ennomon actum
quique minus celebres nostra sub moenibus urbis
procubuere manu. sunt et mihi vulnera, cives,
ipso pulchra loco; nec vanis credite verbis,
aspicite! en' vestemque manu diduxit et 'haec sunt
265 pectora semper' ait 'vestris exercita rebus!
at nihil inpendit per tot Telamonius annos
sanguinis in socios et habet sine vulnere corpus!

























      'Quid tamen hoc refert, si se pro classe Pelasga
arma tulisse refert contra Troasque Iovemque?
270 confiteorque, tulit (neque enim benefacta maligne
detractare meum est), sed ne communia solus
occupet atque aliquem vobis quoque reddat honorem,
reppulit Actorides sub imagine tutus Achillis
Troas ab arsuris cum defensore carinis.
275 ausum etiam Hectoreis solum concurrere telis
se putat, oblitus regisque ducumque meique,
nonus in officio et praelatus munere sortis.
sed tamen eventus vestrae, fortissime, pugnae
 
Hector abit.
Nicht Ajax tötete Hector sondern - später - Achilles.
(Achilles tötet Hector - P.P. Rubens1, 577-1640) Ovid, Met. XIII, 289
 
quis fuit? Hector abit violatus vulnere nullo!

























280      'Me miserum, quanto cogor meminisse dolore
temporis illius, quo, Graium murus, Achilles
procubuit! nec me lacrimae luctusque timorque
tardarunt, quin corpus humo sublime referrem:
his umeris, his inquam, umeris ego corpus Achillis
285 et simul arma tuli, quae nunc quoque ferre laboro.
sunt mihi, quae valeant in talia pondera, vires,
est animus certe vestros sensurus honores:
 
pro nato caerula mater ambitiosa suo fuit.
Die Meeresgöttin und Mutter Achills, Thetis, hatte einst Vulcanus gebeten,
die Waffen für den Helden zu schmieden.
(Thetis bei Vulcanus: Felice Giani 1758-1823, Palazzo Milzetti, Faenza) Ovid, Met. XIII, 288-289
 
scilicet idcirco pro nato caerula mater
ambitiosa suo fuit, ut caelestia dona,

























 
Odysseus wirft die Frage auf, ob ein solches Kunstwerk für einen vierschrötigen Krieger wie Ajax gefertigt wurde.
(Virgil Solis, Edition 1581) Ovid, Met. XIII, 289-290
 
290 artis opus tantae, rudis et sine pectore miles

























 
neque enim clipei caelamina novit
Ajax, der die Waffen begehre, sei zu dumm,
die darin eingravierten Bilder zu verstehen.
(Vulcanus: J. Fr. Lück, Frankenthal 1756-62) Ovid, Met. XIII, 291-292
 
indueret? neque enim clipei caelamina novit,

























Oceanum et terras cumque alto sidera caelo
 
 neque enim clipei caelamina novit...Arcton
Was verstehe er z.B. von Astronomie?
(Sternkarte) Ovid, Met. XIII, 293-294
 
Pleiadasque Hyadasque inmunemque aequoris Arcton
diversosque orbes nitidumque Orionis ensem.
295 [postulat, ut capiat, quae non intellegit, arma!]

























      'Quid, quod me duri fugientem munera belli
arguit incepto serum accessisse labori
nec se magnanimo maledicere sentit Achilli?
si simulasse vocas crimen, simulavimus ambo;
300 si mora pro culpa est, ego sum maturior illo.
 
me pia detinuit coniunx.
Ihn habe die Liebe zu Penelope von dem schnellen Entschluss, am Krieg teilzunehmen, abgehalten.
(Francesco Primaticcio, 1504-1570) Ovid, Met. XIII, 301
 
me pia detinuit coniunx, pia mater Achillem,
primaque sunt illis data tempora, cetera vobis:
haut timeo, si iam nequeam defendere, crimen
cum tanto commune viro: deprensus Ulixis
305 ingenio tamen ille, at non Aiacis Ulixes.

























      'Neve in me stolidae convicia fundere linguae
admiremur eum, vobis quoque digna pudore
obicit. an falso Palameden crimine turpe
accusasse mihi, vobis damnasse decorum est?
310 sed neque Naupliades facinus defendere tantum
tamque patens valuit, nec vos audistis in illo
crimina: vidistis, pretioque obiecta patebant.
      'Nec, Poeantiaden quod habet Vulcania Lemnos,
esse reus merui (factum defendite vestrum!
 
consensistis enim.
Mit Zustimmung aller sei Philoctetes ausgesetzt worden.
(Philoctetes, Johann Ulrich Krauss, Edition 1690) Ovid, Met. XIII, 314
 
315 consensistis enim), nec me suasisse negabo,
ut se subtraheret bellique viaeque labori
temptaretque feros requie lenire dolores.
paruit-et vivit! non haec sententia tantum
fida, sed et felix, cum sit satis esse fidelem.
320 quem quoniam vates delenda ad Pergama poscunt,
ne mandate mihi! melius Telamonius ibit
eloquioque virum morbis iraque furentem
molliet aut aliqua producet callidus arte!
ante retro Simois fluet et sine frondibus Ide
325 stabit, et auxilium promittet Achaia Troiae,
quam, cessante meo pro vestris pectore rebus,
Aiacis stolidi Danais sollertia prosit.
sis licet infestus sociis regique mihique
dure Philoctete, licet exsecrere meumque
330 devoveas sine fine caput cupiasque dolenti
me tibi forte dari nostrumque haurire cruorem,
utque tui mihi sit, fiat tibi copia nostri:
te tamen adgrediar mecumque reducere nitar
tamque tuis potiar (faveat Fortuna) sagittis,
335 quam sum Dardanio, quem cepi, vate potitus,
quam responsa deum Troianaque fata retexi,
quam rapui Phrygiae signum penetrale Minervae
hostibus e mediis. et se mihi conferat Aiax?

























 
capi Troiam prohibebant fata sine illo.
Doch nur durch den Raub des Palladiums hätten die Griechen die Wende im Krieg erreicht.
(Athenestatue, 4. Jhdt. a. Chr.) Ovid, Met. XIII, 339
 
nempe capi Troiam prohibebant fata sine illo:
340 fortis ubi est Aiax? ubi sunt ingentia magni
verba viri? cur hic metuis? cur audet Ulixes
ire per excubias et se committere nocti
perque feros enses non tantum moenia Troum,
verum etiam summas arces intrare suaque
345 eripere aede deam raptamque adferre per hostes?
quae nisi fecissem, frustra Telamone creatus
gestasset laeva taurorum tergora septem.
illa nocte mihi Troiae victoria parta est:
Pergama tunc vici, cum vinci posse coegi.

























 
 Minerva et Diomedes
Zusammen mit Diomedes habe Odysseus das Palladium geraubt.
(Athene und Diomedes: Schlossbrücke Berlin, Albert Wolff, 1853) Ovid, Met. XIII, 350
 
350       'Desine Tydiden vultuque et murmure nobis
ostentare meum: pars est sua laudis in illo!
nec tu, cum socia clipeum pro classe tenebas,
solus eras: tibi turba comes, mihi contigit unus.
qui nisi pugnacem sciret sapiente minorem
355 esse nec indomitae deberi praemia dextrae,
ipse quoque haec peteret; peteret moderatior Aiax
Eurypylusque ferox claroque Andraemone natus
nec minus Idomeneus patriaque creatus eadem
Meriones, peteret maioris frater Atridae:
360 quippe manu fortes nec sunt mihi Marte secundi,
consiliis cessere meis. tibi dextera bello
utilis, ingenium est, quod eget moderamine nostro;

























 
 mihi cura futuri
Ajax leiste nur etwas mit seinem Körper, er mit Geisteskräften.
(Odysseuskulptur) Ovid, Met. XIII, 363-366
 
tu vires sine mente geris, mihi cura futuri;
tu pugnare potes, pugnandi tempora mecum
365 eligit Atrides; tu tantum corpore prodes,
nos animo; quantoque ratem qui temperat, anteit
remigis officium, quanto dux milite maior,
tantum ego te supero. nec non in corpore nostro
pectora sunt potiora manu: vigor omnis in illis.
370       'At vos, o proceres, vigili date praemia vestro,
proque tot annorum cura, quibus anxius egi,
hunc titulum meritis pensandum reddite nostris:
iam labor in fine est; obstantia fata removi
altaque posse capi faciendo Pergama, cepi.
375 per spes nunc socias casuraque moenia Troum
perque deos oro, quos hosti nuper ademi,
per siquid superest, quod sit sapienter agendum,
siquid adhuc audax ex praecipitique petendum est,
[si Troiae fatis aliquid restare putatis,]
380 este mei memores! aut si mihi non datis arma,
huic date!' et ostendit signum fatale Minervae.

























XIII: 382 - 398 Mors Aiacis
Der Tod des Ajax
The death of Ajax
La muerte de Áyax

      Mota manus procerum est, et quid facundia posset,
re patuit, fortisque viri tulit arma disertus.
Hectora qui solus, qui ferrum ignesque Iovemque
385 sustinuit totiens, unam non sustinet iram,
 
arripit ensem.
Ajax ist beleidigt und greift zum Schwert.
(Initiale aus: L. Macciavelli, de felicitate, 1572) Ovid, Met. XIII, 386
 
invictumque virum vicit dolor: arripit ensem
et 'meus hic certe est! an et hunc sibi poscit Ulixes?
hoc' ait 'utendum est in me mihi, quique cruore
saepe Phrygum maduit, domini nunc caede madebit,
390 ne quisquam Aiacem possit superare nisi Aiax.'

























dixit et in pectus tum demum vulnera passum,
 
 letalem condidit ensem
Ajax stürzt sich ins Schwert.
(Johann Wilhelm Baur, Edition 1659, Detailfoto Hans-Jürgen Günther 2007) Ovid, Met. XIII, 391-392
 
qua patuit ferrum, letalem condidit ensem.

























nec valuere manus infixum educere telum:
expulit ipse cruor, rubefactaque sanguine tellus
 
purpureum genuit florem.
Aus dem Blut des Aiax erwächst eine Blume.
( Virgil Solis, Edition 1581) Ovid, Met. XIII, 395-398
 
395 purpureum viridi genuit de caespite florem,
qui prius Oebalio fuerat de vulnere natus;
littera communis mediis pueroque viroque
inscripta est foliis, haec nominis, illa querellae.

























XIII: 399 - 428 Extinctio Troiae
Der Fall Trojas
The fall of Troy
La caida de Troya

      Victor ad Hypsipyles patriam clarique Thoantis
400 et veterum terras infames caede virorum
vela dat, ut referat Tirynthia tela, sagittas;
quae postquam ad Graios domino comitante revexit,
 
inposita est manus ultima bello.
Mit dem trojanischen Pferd, der letzten List des Odysseus, wird der Fall Trojas eingeleitet.
(Lovis Corinth, 1924) Ovid, Met. XIII, 403
 
inposita est sero tandem manus ultima bello.
[Troia simul Priamusque cadunt. Priameia coniunx
405 perdidit infelix hominis post omnia formam
externasque novo latratu terruit auras,

























 
antistita Phoebi
Der Hellespont ist nach der ägyptischen Königstochter Helle benannt.
Auf der Flucht mit ihrem Bruder Phrixus mit einem Widder (goldenes Vließ) stürzte sie in den "Hellespont".
( Florio und Zoan Andrea Vavassore: Helle und Phrixus
Ovid-Metamorphosen-Edition von Leonardo Lauredao, Venedig 1509,
Foto Hans-Jürgen Günther 2017) Ovid, Met. XIII, 189) Ovid, Met. XIII, 407
 
longus in angustum qua clauditur Hellespontus.]

























Ilion ardebat, neque adhuc consederat ignis,
exiguumque senis Priami Iovis ara cruorem
 
antistita Phoebi
Auch die Apollopriesterin Cassandra wird gefangengenommen.
(Cassandra: Evelyn De Morgan, 1898) Ovid, Met. XIII, 410-411
 
410 conbiberat, tractata comis antistita Phoebi
non profecturas tendebat ad aethera palmas;

























Dardanidas matres patriorum signa deorum,
dum licet, amplexas succensaque templa tenentes
 
Dardanidas matres ...trahunt victores praemia Grai
Die troischen Frauen werden aus dem brennenden Troja als Kriegsbeute abgeführt.
(Virgil Solis, Edition 1581) Ovid, Met. XIII, 413-415
 
invidiosa trahunt victores praemia Grai;
415 mittitur Astyanax illis de turribus, unde
pugnantem pro se proavitaque regna tuentem
saepe videre patrem monstratum a matre solebat.

























iamque viam suadet Boreas, flatuque secundo
carbasa mota sonant: iubet uti navita ventis;
 
 'Troia, vale! rapimur'
"Lebwohl, Troja, wir werden geraubt."
(Johann Wilhelm Baur, Edition 1659, Detailfoto Hans-Jürgen Günther 2007) Ovid, Met. XIII, 420
 
420 'Troia, vale! rapimur' clamant, dant oscula terrae
Troades et patriae fumantia tecta relinquunt.
ultima conscendit classem - miserabile visu! -

























 
in mediis Hecube
Hecuba, Priamus' Frau, wird an den Gräbern ihrer Söhne gefunden.
( Virgil Solis, Edition 1581) Ovid, Met. XIII, 422-423
 
in mediis Hecube natorum inventa sepulcris:
prensantem tumulos atque ossibus oscula dantem
425 Dulichiae traxere manus, tamen unius hausit
inque sinu cineres secum tulit Hectoris haustos;
Hectoris in tumulo canum de vertice crinem,
inferias inopes, crinem lacrimasque reliquit,

























XIII: 429 - 480 Mors Polydori et Polyxenae
Der Tod von Polydorus und Polyxena
The deaths of Polydorus and Polyxena
La muerte de Polidoro y Polixena

      Est, ubi Troia fuit, Phrygiae contraria tellus
430 Bistoniis habitata viris: Polymestoris illic
 
 te commisit alendum
Priamus hatte zu Beginn des trojanischen Krieges seinen Sohn Polydorus dem Polymestor zur Erziehung übergeben.
(Virgil Solis, Edition 1581) Ovid, Met. XIII, 429-438
 
regia dives erat, cui te commisit alendum

























clam, Polydore, pater Phrygiisque removit ab armis,
consilium sapiens, sceleris nisi praemia magnas
adiecisset opes, animi inritamen avari.
435 ut cecidit fortuna Phrygum, capit inpius ensem
rex Thracum iuguloque sui demisit alumni
et, tamquam tolli cum corpore crimina possent,
 
 exanimem scopulo misit in undas.
Aus Habgier hatte Polymestor den Polydorus getötet und vom Felsen geworfen.
(Johann Wilhelm Baur, Edition 1659, Detailfoto Hans-Jürgen Günther 2007) Ovid, Met. XIII, 429-438
 
exanimem scopulo subiectas misit in undas.

























      Litore Threicio classem religarat Atrides,
440 dum mare pacatum, dum ventus amicior esset:
hic subito, quantus, cum viveret, esse solebat,
 
exit humo Achilles.
Achill taucht aus der Unterwelt auf und fordert für sich ein Totenopfer.
(Carlos Parada, * 1946, Greek Mythology Link, s. Lateinlinks Nr. 5) Ovid, Met. XIII, 441-448
 
exit humo late rupta similisque minanti
temporis illius vultum referebat Achilles,
quo ferus iniustum petiit Agamemnona ferro
445 'inmemores' que 'mei disceditis,' inquit 'Achivi,
obrutaque est mecum virtutis gratia nostrae!
ne facite! utque meum non sit sine honore sepulcrum,

























 
exit humo Achilles.
Polyxena, Hecubas Tochter, wird als Opfer ausgewählt.
(Raub der Polyxena, Pio Fedi, 1855, Museum Minnneapolis,
Foto: Hans-Jürgen Günther, 26.09.2015) Ovid, Met. XIII, 441-448
 
placet Achilleos mactata Polyxena manes!'

























dixit, et inmiti sociis parentibus umbrae,
 
rapta sinu matris
Polyxena und der Mutter entrissen.
(Merry-Joseph Blondel, 1781-1853) Ovid, Met. XIII, 450-451
 
450 rapta sinu matris, quam iam prope sola fovebat,

























fortis et infelix et plus quam femina virgo
 
ucitur ad tumulum diroque fit hostia busto.
Man führt Polyxena zum Opferaltar.
(Johann Ulrich Krauss, Edition 1590) Ovid, Met. XIII, 452
 
ducitur ad tumulum diroque fit hostia busto.
quae memor ipsa sui postquam crudelibus aris
admota est sensitque sibi fera sacra parari,
455 utque Neoptolemum stantem ferrumque tenentem;
inque suo vidit figentem lumina vultu,

























'utere iamdudum generoso sanguine' dixit
 
iugulo vel pectore telum conde meo.
Polyxena ist bereit zu sterben.
(Giambattista Pittoni, 1687-1767) Ovid, Met. XIII, 457-60
 
'nulla mora est; at tu iugulo vel pectore telum
conde meo' iugulumque simul pectusque retexit.
460 'scilicet haud ulli servire Polyxena vellem.
haud per tale sacrum numen placabitis ullum!
mors tantum vellem matrem mea fallere posset:
mater obest minuitque necis mihi gaudia, quamvis
non mea mors illi, verum sua vita tremenda est.

























465 vos modo, ne Stygios adeam non libera manes,
 
tactuque viriles virgineo removete manus!
Polyxena bittet jedoch, sie als Mädchen nicht anzurühren.
(Johann Wilhelm Baur, Edition 1659, Detailfoto Hans-Jürgen Günther 2007) Ovid, Met. XIII, 466-467
 
ite procul, si iusta peto, tactuque viriles
virgineo removete manus! acceptior illi,
quisquis is est, quem caede mea placare paratis,
liber erit sanguis. siquos tamen ultima nostri
470 verba movent oris (Priami vos filia regis,
non captiva rogat), genetrici corpus inemptum
reddite, neve auro redimat ius triste sepulcri,
sed lacrimis! tum, cum poterat, redimebat et auro.'

























dixerat, at populus lacrimas, quas illa tenebat,
475 non tenet; ipse etiam flens invitusque sacerdos
praebita coniecto rupit praecordia ferro.
 
 illa poplite labens
Die trojanische Königstochter Polyxena wird als Sühnopfer für Achilles getötet.
( Virgil Solis, Edition 1581) Ovid, Met. XIII, 477-480
 
illa super terram defecto poplite labens
pertulit intrepidos ad fata novissima vultus;
tunc quoque cura fuit partes velare tegendas,
480 cum caderet, castique decus servare pudoris.

























XIII: 481 - 575 Hecuba lamentata in canem mutatur
Hecubas Klage und Verwandlung in eine Hündin
Hecuba's lament and transformation
La Lamentación de Hécuba y su transformación en una perra

      Troades excipiunt deploratosque recensent
Priamidas et quot dederit domus una cruores,
teque gemunt, virgo, teque, o modo regia coniunx,
regia dicta parens, Asiae florentis imago,
485 nunc etiam praedae mala sors; quam victor Ulixes
esse suam nollet, nisi quod tamen Hectora partu
edideras: dominum matri vix repperit Hector!
quae corpus conplexa animae tam fortis inane,
quas totiens patriae dederat natisque viroque,
490 huic quoque dat lacrimas; lacrimas in vulnera fundit
osculaque ore tegit consuetaque pectora plangit
canitiemque suam concretam sanguine vellens
plura quidem, sed et haec laniato pectore, dixit:
'nata, tuae-quid enim superest?-dolor ultime matris,
495 nata, iaces, videoque tuum, mea vulnera, vulnus:
en, ne perdiderim quemquam sine caede meorum,
tu quoque vulnus habes; at te, quia femina, rebar
a ferro tutam: cecidisti et femina ferro,
totque tuos idem fratres, te perdidit idem,
500 exitium Troiae nostrique orbator, Achilles;
 
postquam cecidit Paridis Phoebique sagittis
Auch nach seinem eigenen Tod durch Paris verfolge der Peleide die Trojaner, klagt Hecuba.
(Johann Wilhelm Baur, Edition 1709) Ovid, Met. XIII, 501-504
 
at postquam cecidit Paridis Phoebique sagittis,
nunc certe, dixi, non est metuendus Achilles:

























nunc quoque mi metuendus erat; cinis ipse sepulti
in genus hoc saevit, tumulo quoque sensimus hostem:
505 Aeacidae fecunda fui! iacet Ilion ingens,
eventuque gravi finita est publica clades,
sed finita tamen; soli mihi Pergama restant.
in cursuque meus dolor est: modo maxima rerum,
tot generis natisque potens nuribusque viroque
510 nunc trahor exul, inops, tumulis avulsa meorum,
Penelopae munus, quae me data pensa trahentem
matribus ostendens Ithacis "haec Hectoris illa est
clara parens, haec est" dicet "Priameia coniunx,"
postque tot amissos tu nunc, quae sola levabas
515 maternos luctus, hostilia busta piasti!
 
inferias hosti peperi!
Für diesen Achill das Totenopfer zu gebären, sei ihre Aufgabe gewesen.
(invertiert) Ovid, Met. XIII, 516
 
inferias hosti peperi! quo ferrea resto?
quidve moror? quo me servas, annosa senectus?
quo, di crudeles, nisi uti nova funera cernam,

























vivacem differtis anum? quis posse putaret
 
quis posse putaret felicem Priamum post diruta Pergama dici?
Glücklich sei ihr Gatte Priamus, der das alles nicht mehr erleben muss.
(Priamus: Felice Giani 1758-1823, Palazzo Milzetti, Faenza) Ovid, Met. XIII, 516
 
520 felicem Priamum post diruta Pergama dici?
felix morte sua est! nec te, mea nata, peremptam
adspicit et vitam pariter regnumque reliquit.
at, puto, funeribus dotabere, regia virgo,
condeturque tuum monumentis corpus avitis!
525 non haec est fortuna domus: tibi munera matris
contingent fletus peregrinaeque haustus harenae!
omnia perdidimus: superest, cur vivere tempus
in breve sustineam, proles gratissima matri,
nunc solus, quondam minimus de stirpe virili,
530 has datus Ismario regi Polydorus in oras.
quid moror interea crudelia vulnera lymphis
abluere et sparsos inmiti sanguine vultus?'

























      Dixit et ad litus passu processit anili,
albentes lacerata comas. 'date, Troades, urnam!'
535 dixerat infelix, liquidas hauriret ut undas:
 
adspicit Polydori corpus.
Am Strand findet Hecuba jetzt auch die Leiche des ermordeten Sohnes Polydorus.
(Johann Wilhelm Baur, Edition 1709) Ovid, Met. XIII, 536
 
adspicit eiectum Polydori in litore corpus
factaque Threiciis ingentia vulnera telis;
Troades exclamant, obmutuit illa dolore,
et pariter vocem lacrimasque introrsus obortas
540 devorat ipse dolor, duroque simillima saxo
torpet et adversa figit modo lumina terra,
interdum torvos sustollit ad aethera vultus,
nunc positi spectat vultum, nunc vulnera nati,
vulnera praecipue, seque armat et instruit ira.

























545 qua simul exarsit, tamquam regina maneret,
ulcisci statuit poenaeque in imagine tota est,
utque furit catulo lactente orbata leaena
signaque nacta pedum sequitur, quem non videt, hostem,
sic Hecabe, postquam cum luctu miscuit iram,
550 non oblita animorum, annorum oblita suorum,
vadit ad artificem dirae, Polymestora, caedis
conloquiumque petit; nam se monstrare relictum
velle latens illi, quod nato redderet, aurum.
credidit Odrysius praedaeque adsuetus amore
555 in secreta venit: tum blando callidus ore
'tolle moras, Hecabe,' dixit 'da munera nato!
omne fore illius, quod das, quod et ante dedisti,
per superos iuro.' spectat truculenta loquentem
falsaque iurantem tumidaque exaestuat ira
 
captivarum agmina matrum  invocat
Hecuba rächt sich mit Unterstüzung der gefangenen Frauen Polymestor.
(Virgil Solis, Edition 1581) Ovid, Met. XIII, 560-564
 
560 atque ita correpto captivarum agmina matrum

























 
digitos in perfida lumina condit
Hecuba kratzt dem Mörder die Augen aus.
(Giuseppe Maria, Crespi, 1665-1744) Ovid, Met. XIII, 561
 
invocat et digitos in perfida lumina condit
expellitque genis oculos (facit ira potentem)
inmergitque manus foedataque sanguine sonti
non lumen (neque enim superest), loca luminis haurit.

























565 clade sui Thracum gens inritata tyranni
 
telorum lapidumque incessere iactu
Die Thraker beginnen Hecuba deshalb zu steinigen. Sie rennt den Steinen nach.
(Johann Wilhelm Baur, Edition 1659, Detailfoto Hans-Jürgen Günther 2007) Ovid, Met. XIII, 566
 
Troada telorum lapidumque incessere iactu
coepit, at haec missum rauco cum murmure saxum
morsibus insequitur rictuque in verba parato
latravit, conata loqui: locus exstat et ex re

























570 nomen habet, veterumque diu memor illa malorum
 
ululavit maesta
Hecuba wird in einen Hund verwandelt.
(Johann Ulrich Krauss, Edition 1690) Ovid, Met. XIII, 565-571
 
tum quoque Sithonios ululavit maesta per agros.
illius Troasque suos hostesque Pelasgos,
illius fortuna deos quoque moverat omnes,
sic omnes, ut et ipsa Iovis coniunxque sororque
575 eventus Hecaben meruisse negaverit illos.

























XIII: 576 - 622 Aurora et aves Memnonis
Aurora und die memnonidischen Vögel
Aurora and the Memnonides
Aurora y los aves de Memnón

 
Non vacat Aurorae cladibus.
Auch Aurora, die Göttin der Morgenröte, hat vor Troja einen Sohn verloren: Memnon
(Aurora in der Villa Rospigliosi: Reni, Guido, 1612) Ovid, Met. XIII, 576-582
 
      Non vacat Aurorae, quamquam isdem faverat armis,
cladibus et casu Troiaeque Hecabesque moveri.

























 
cura Memnonis amissi
Der Äthiopierkönig Memnon, Sohn der Aurora und des Thitonus.
(Bernard Picart, 1673-1733) Ovid, Met. XIII, 578-579
 
cura deam propior luctusque domesticus angit
Memnonis amissi, Phrygiis quem lutea campis

























 
cura Memnonis amissi
Achill hatte Memnon durch einen Speerwurf getötet.
(griechische Amphore, 5. Jhdt. a. Chr.) Ovid, Met. XIII, 580
 
580 vidit Achillea pereuntem cuspide mater;

























 
color palluerat.
Aus Trauer über Memnons Tod wird des Morgenrot grau.
(Eos und Memnon) Ovid, Met. XIII, 581-582
 
vidit, et ille color, quo matutina rubescunt
tempora, palluerat, latuitque in nubibus aether.

























at non inpositos supremis ignibus artus
sustinuit spectare parens, sed crine soluto
 
genibus procumbere non est dedignata
In ihrem Schmerz wendet sich Aurora an Jupiter.
(Johann Wilhelm Baur, Edition 1659, Detailfoto Hans-Jürgen Günther 2007) Ovid, Met. XIII, 585-586
 
585 sicut erat, magni genibus procumbere non est
dedignata Iovis lacrimisque has addere voces:
'omnibus inferior, quas sustinet aureus aether,
(nam mihi sunt totum rarissima templa per orbem)
diva tamen, veni, non ut delubra diesque
590 des mihi sacrificos caliturasque ignibus aras:
si tamen adspicias, quantum tibi femina praestem,
tum cum luce nova noctis confinia servo,
praemia danda putes; sed non ea cura neque hic est
nunc status Aurorae, meritos ut poscat honores:
595 Memnonis orba mei venio, qui fortia frustra
pro patruo tulit arma suo primisque sub annis
occidit a forti (sic vos voluistis) Achille.

























 
da, precor, huic aliquem, solacia mortis, honorem!
Aurora bittet Jupiter, Memnon durch eine Verwandlung zu ehren.
(Aurora vor Jupiter) Ovid, Met. XIII, 585-586
 
da, precor, huic aliquem, solacia mortis, honorem,
summe deum rector, maternaque vulnera leni!'

























600 Iuppiter adnuerat, cum Memnonis arduus alto
 
corruit igne rogus
Memmon wird verbrannt; der Scheiterhaufen bricht zusammen.
(Johann Ulrich Krauss, Edition 1690) Ovid, Met. XIII, 585-586
 
corruit igne rogus, nigrique volumina fumi
infecere diem, veluti cum flumine Nais
exhalat nebulas, nec sol admittitur infra;
atra favilla volat glomerataque corpus in unum

























605 densetur faciemque capit sumitque calorem
atque animam ex igni (levitas sua praebuit alas)
et primo similis volucri, mox vera volucris
insonuit pennis, pariter sonuere sorores
innumerae, quibus est eadem natalis origo,
610 terque rogum lustrant, et consonus exit in auras
ter plangor, quarto seducunt castra volatu;
tum duo diversa populi de parte feroces
bella gerunt rostrisque et aduncis unguibus iras
exercent alasque adversaque pectora lassant,
615 inferiaeque cadunt cineri cognata sepulto
corpora seque viro forti meminere creatas.
 
ab illo Memnonides dictae
Jupiter lässt aus Memnons Asche die angriffslustigen "Memnonvögel" entstehen.
( Virgil Solis, Edition 1581) Ovid, Met. XIII, 600-618
 
praepetibus subitis nomen facit auctor: ab illo
Memnonides dictae, cum sol duodena peregit
signa, parentali moriturae more rebellant.
620 ergo aliis latrasse Dymantida flebile visum est;
luctibus est Aurora suis intenta piasque
nunc quoque dat lacrimas et toto rorat in orbe.

























XIII: 623 - 639 Errores Aeneae
Aeneas beginnt seine Irrfahrt
Aeneas begins his wanderings
Eneas inicia su viaje errante

      Non tamen eversam Troiae cum moenibus esse
 
patrem fert umeris.
Aeneas verlässt mit Vater Anchises und Sohn Ascanius das brennende Troja.
(Federeco Baroci, 1596) Ovid, Met. XIII, 624-627
 
spem quoque fata sinunt: sacra et, sacra altera, patrem
625 fert umeris, venerabile onus, Cythereius heros.

























de tantis opibus praedam pius eligit illam
 
profugaque per aequora classe
Die drei versuchen die Flotte zu erreichen.
(Johann Wilhelm Baur, Edition 1659, Detailfoto Hans-Jürgen Günther 2007) Ovid, Met. XIII, 626-627
 
Ascaniumque suum profugaque per aequora classe
fertur ab Antandro scelerataque limina Thracum
et Polydoreo manantem sanguine terram
630 linquit et utilibus ventis aestuque secundo

























 
intrat Apollineam urbem.
Die Trojaflüchtlinge gelangen zur kleinen Kykladeninsel Delos.
(Die Kykladen) Ovid, Met. XIII, 674
 
intrat Apollineam sociis comitantibus urbem.

























 
Phoebus
Delos verehrt Apollo.
(Vouet) Ovid, Met. XIII, 632-704
 
hunc Anius, quo rege homines, antistite Phoebus

























 
 temploque domoque recepit
Der Apollopriester Anius nimmt sie freundlich auf
(Johann Wilhelm Baur, Edition 1659, Detailfoto Hans-Jürgen Günther 2007) Ovid, Met. XIII, 626-627
 
rite colebatur, temploque domoque recepit

























urbemque ostendit delubraque nota duasque
 
Latona quondam stirpes pariente retentas.
Auf Delos hatte einst Latona die Zwillinge Apollo und Diana zur Welt gebracht.
(Diana Scultori, 1580) Ovid, Met. XIII, 635
 
635 Latona quondam stirpes pariente retentas.
ture dato flammis vinoque in tura profuso
caesarumque boum fibris de more crematis
regia tecta petunt, positique tapetibus altis
munera cum liquido capiunt Cerealia Baccho.

























XIII: 640 - 674 Filiae Anii in columbas mutantur
Die Verwandlung der Töchtes des Anius in Tauben
The transformation of Anius's daughters
Las hijas de Anio se transforman en palomas

640 tum pius Anchises: 'o Phoebi lecte sacerdos,
fallor, an et natum, cum primum haec moenia vidi,
bisque duas natas, quantum reminiscor, habebas?'
huic Anius niveis circumdata tempora vittis
concutiens et tristis ait: 'non falleris, heros
645 maxime; vidisti natorum quinque parentem,
quem nunc (tanta homines rerum inconstantia versat)
paene vides orbum. quod enim mihi filius absens
auxilium, quem dicta suo de nomine tellus
Andros habet pro patre locumque et regna tenentem?
 
dedit altera Liber.
Bacchus hatte Anius' Töchtern die Gabe verliehen,
alles, was sie berührten, in Lebensmittel zu verwandeln.
(röm. Bacchuskopie, 2. Jhdt. p.Chr.n.) Ovid, Met. XIII, 650-654
 
650 Delius augurium dedit huic, dedit altera Liber
femineae stirpi voto maiora fideque
munera: nam tactu natarum cuncta mearum
in segetem laticemque meri canaeque Minervae
transformabantur, divesque erat usus in illis.

























 
Troiae populator Atrides
Agamemnon will gewaltsam die Begabung der Aniustöchter für sich nutzen.
(Agamemnonmaske, 16. Jhdt. a. Chr.) Ovid, Met. XIII, 655-667
 
655 hoc ubi cognovit Troiae populator Atrides,
(ne non ex aliqua vestram sensisse procellam
nos quoque parte putes), armorum viribus usus
abstrahit invitas gremio genitoris alantque

























 
 imperat Argolicam caelesti munere classem.
Sie sollen für die Ernährung des griechischen Heeres sorgen.
(Johann Ulrich Krauss, Edition 1690) Ovid, Met. XIII, 658
 
imperat Argolicam caelesti munere classem.
660 effugiunt, quo quaeque potest: Euboea duabus
et totidem natis Andros fraterna petita est.
miles adest et, ni dedantur, bella minatur:
victa metu pietas consortia corpora poenae
dedidit; et timido possis ignoscere fratri:
665 non hic Aeneas, non, qui defenderet Andron,
Hector erat, per quem decimum durastis in annum.
iamque parabantur captivis vincla lacertis:
illae tollentes etiamnum libera caelo
bracchia "Bacche pater, fer opem!" dixere, tulitque
670 muneris auctor opem, si miro perdere more
ferre vocatur opem, nec qua ratione figuram
perdiderint, potui scire aut nunc dicere possum;

























 
pennas sumpsere.
Im letzten Moment verwandelt Bacchus die Aniustöchter in Tauben.
(Mosaik aus der Hadriansvilla, jetzt Kap. Museum) Ovid, Met. XIII, 673-674
 
summa mali nota est: pennas sumpsere tuaeque

























 
 niveas abiere columbas
Tauben - die Vögel der Anchisesgemahlin Venus
(Francois Boucher, 1742) Ovid, Met. XIII, 674
 
coniugis in volucres, niveas abiere columbas.'

























XIII: 675 - 704 Crater Alconis
Der Mischkrug des Alcon
The cup of Alcon
El vaso de Alcón

675       Talibus atque aliis postquam convivia dictis
inplerunt, mensa somnum petiere remota
cumque die surgunt adeuntque oracula Phoebi,
qui petere antiquam matrem cognataque iussit
litora; prosequitur rex et dat munus ituris,
680 Anchisae sceptrum, chlamydem pharetramque nepoti,
cratera Aeneae, quem quondam transtulit illi
hospes ab Aoniis Therses Ismenius oris:
miserat hunc illi Therses, fabricaverat Alcon
Hyleus et longo caelaverat argumento.
685 urbs erat, et septem posses ostendere portas:
hae pro nomine erant, et quae foret illa, docebant;
ante urbem exequiae tumulique ignesque rogique
effusaeque comas et apertae pectora matres
significant luctum; nymphae quoque flere videntur
690 siccatosque queri fontes: sine frondibus arbor
nuda riget, rodunt arentia saxa capellae.
ecce facit mediis natas Orione Thebis
hac non femineum iugulo dare vulnus aperto,
illac demisso per fortia pectora telo
695 pro populo cecidisse suo pulchrisque per urbem
funeribus ferri celebrique in parte cremari.
tum de virginea geminos exire favilla,
 
ne genus intereat, iuvenes exire favilla
Aeneas bekommt einen Mischkrug geschenkt. Auf dem Rand sind Geschichten abgebildet,
so: wie die Töchter des Königs Oríon von Theben sich bei einer Seuche für die Stadt opfern.
Während der Verbrennung entsteigen dem Rauch Zwillinge, damit das Geschlecht nicht ausstirbt.
(Johann Ulrich Krauss, Edition 1690) Ovid, Met. XIII, 705-727
 
ne genus intereat, iuvenes, quos fama Coronas
nominat, et cineri materno ducere pompam.
700 hactenus antiquo signis fulgentibus aere,
summus inaurato crater erat asper acantho.
nec leviora datis Troiani dona remittunt
dantque sacerdoti custodem turis acerram,
dant pateram claramque auro gemmisque coronam.


























XIII: 705 - 737 Aeneas in Siciliam navigat
Aeneas' Fahrt nach Sizilien
Aeneas's journey to Sicily
Viaje de Eneas a Sicilia

 
inde
Über Kreta, die Strophaden und Buthrotum geht die Fahrt nach Sizilien.
(Reiseroute des Aeneas) Ovid, Met. XIII, 705-727
 
705       Inde recordati Teucros a sanguine Teucri
ducere principium Creten tenuere locique
ferre diu nequiere Iovem centumque relictis
urbibus Ausonios optant contingere portus,

























saevit hiems iactatque viros, Strophadumque receptos
 
exterruit ales Aello
Die Harpye Aello prophezeit Aeneas Schlimmes.
(Harpye: ein agressives Vogel-Frau-Wesen, Gravur 16. Jhdt.) Ovid, Met. XIII, 710
 
710 portubus infidis exterruit ales Aello.

























et iam Dulichios portus Ithacamque Samonque
Neritiasque domus, regnum fallacis Ulixis,
praeter erant vecti: certatam lite deorum
 
Ambraciam versique vident sub imagine saxum iudicis.
Sie sehen die Stadt Ambracia. Hier wurde ein hochmütiger Richter in einen Felsen verwandelt.
(Johann Ulrich Krauss, Edition 1690) Ovid, Met. XIII, 710
 
Ambraciam versique vident sub imagine saxum
715 iudicis, Actiaco quae nunc ab Apolline nota est,
vocalemque sua terram Dodonida quercu
Chaoniosque sinus, ubi nati rege Molosso
inpia subiectis fugere incendia pennis.

























      Proxima Phaeacum felicibus obsita pomis
720 rura petunt, Epiros ab his regnataque vati
Buthrotos Phrygio simulataque Troia tenetur;
inde futurorum certi, quae cuncta fideli
Priamides Helenus monitu praedixerat, intrant
Sicaniam: tribus haec excurrit in aequora linguis,
725 e quibus imbriferos est versa Pachynos ad austros,
mollibus oppositum zephyris Lilybaeon, ad arctos
aequoris expertes spectat boreanque Peloros.
hac subeunt Teucri, et remis aestuque secundo
sub noctem potitur Zanclaea classis harena:
 
Scylla latus dextrum, laevum inrequieta Charybdis infestat.
Aeneas erreicht die Meerenge von Scylla und Charybdis
( ) Ovid, Met. XIII, 730-734
 
730 Scylla latus dextrum, laevum inrequieta Charybdis

























 
Vorat haec raptas revomitque carinas .
Charybdis saugt die Schiffe ein und speit sie wieder aus.
(Holmes) Ovid, Met. XIII, 731
 
infestat; vorat haec raptas revomitque carinas,

























 
illa feris atram canibus succingitur alvum
An Scyllas Leib sind Hunde angewachsen, die nach den Seeleuten schnappen.
(Fantalov, Alex 2001) Ovid, Met. XIII, 732
 
illa feris atram canibus succingitur alvum,
virginis ora gerens, et, si non omnia vates

























 
aliquo quoque tempore virgo
Vor ihrer Verwandlung war Scylla ein schönes Mädchen.
Mit ihren Freiern habe sie jedoch nur Spott getrieben,
erzählte sie den Meerenymphen.
(John M. Strutwick) Ovid, Met. XIII, 734
 
ficta reliquerunt, aliquo quoque tempore virgo:
735 hanc multi petiere proci, quibus illa repulsis
ad pelagi nymphas, pelagi gratissima nymphis,
ibat et elusos iuvenum narrabat amores.

























XIII: 738 -788 Acis et Galatea
Acis und Galatea
Acis and Galatea
Acis y Galatea

cui dum pectendos praebet Galatea capillos,
talibus adloquitur repetens suspiria dictis:
740 'te tamen, o virgo, genus haut inmite virorum
expetit, utque facis, potes his inpune negare;
 
cui pater est Nereus.
Die Nereide Galatea wächst sorglos in der Schar ihrer Schwestern auf.
Einst erzählt sie Scylla von ihren Freiern.
(Charles Edward Boutibonne, 1883) Ovid, Met. XIII, 742-743
 
at mihi, cui pater est Nereus, quam caerula Doris
enixa est, quae sum turba quoque tuta sororum,
non nisi per luctus licuit Cyclopis amorem
745 effugere.' et lacrimae vocem inpediere loquentis.

























quas ubi marmoreo detersit pollice virgo
et solata deam est, 'refer, o carissima' dixit
'neve tui causam tege (sic sum fida) doloris!'
Nereis his contra resecuta Crataeide natam est:
 
Acis erat Fauno cretus.
Acis, der Sohn eines Faun und einer Nymphe, liebt Galatea.
(Faun: Arnold Böcklin, 1863 Ovid, Met. XIII, 750
 
750 'Acis erat Fauno nymphaque Symaethide cretus
magna quidem patrisque sui matrisque voluptas,
nostra tamen maior; nam me sibi iunxerat uni.

























pulcher et octonis iterum natalibus actis
signarat teneras dubia lanugine malas.
 
hunc ego (amavi).
Galatea liebt Acis.
(John William Waterhouse, 1892) Ovid, Met. XIII, 755
 
755 hunc ego, me Cyclops nulla cum fine petebat.

























nec, si quaesieris, odium Cyclopis amorne
Acidis in nobis fuerit praesentior, edam:
 
quanta potentia regni est, Venus alma, tui!
Andererseits begehrt der Kyklop Polyphem die Nereide Galatea.
(Gustave Moreau, 1826-1898) Ovid, Met. XIII, 758-759
 
par utrumque fuit. pro! quanta potentia regni
est, Venus alma, tui! nempe ille inmitis et ipsis

























760 horrendus silvis et visus ab hospite nullo
inpune et magni cum dis contemptor Olympi,
 
dis contemptor Olympi quid sit amor, sentit
Der Götterverächter Polyphem ist verliebt.
(Johann Ulrich Krauss, Edition 1690) Ovid, Met. XIII, 761-762
 
quid sit amor, sentit validaque cupidine captus
uritur oblitus pecorum antrorumque suorum.

























 
formae, iamque est tibi cura
Um Galatea zu gefallen, beginnt Polyphem mit Körperpflege.
(Johann Heinrich Wilhelm Tischbein, 1751-1829) Ovid, Met. XIII, 764-767
 
























iamque tibi formae, iamque est tibi cura placendi,
765 iam rigidos pectis rastris, Polypheme, capillos,
 
iam rigidos pectis rastris, Polypheme, capillos, iam libet hirsutam tibi falce recidere barbam
Mit dem Rechen will er sich kämmen und mit einer Sichel den struppigen Bart scheren.
(modern art) Ovid, Met. XIII, 767-768
 
iam libet hirsutam tibi falce recidere barbam
et spectare feros in aqua et conponere vultus.

























 
caedis amor feritasque cessant.
Die Begeisterung für Galatea vedrängt sogar seine Mordlust
(modern art) Ovid, Met. XIII, 772-773
 
caedis amor feritasque sitisque inmensa cruoris
cessant, et tutae veniuntque abeuntque carinae.

























770 Telemus interea Siculam delatus ad Aetnen,
Telemus Eurymides, quem nulla fefellerat ales,
terribilem Polyphemon adit "lumen" que, "quod unum
 
lumen... unum... rapiet... tibi Ulixes.
Polyphem war geweissagt worden, Odysseus werde ihn seines einen Auges berauben.
( Rekonstr. aus Rhodos, jetzt Ephesus, ca. 160 a. Chr.) Ovid, Met. XIII, 772-773
 
























fronte geris media, rapiet tibi" dixit "Ulixes."
risit et "o vatum stolidissime, falleris," inquit,
 
altera iam rapuit.
Der Kyklop entgegnet, eine andere habe ihm sein Auge bereits "geraubt".
(Gustave Moreau, 1826) Ovid, Met. XIII, 775
 
775 "altera iam rapuit." sic frustra vera monentem
spernit et aut gradiens ingenti litora passu
degravat, aut fessus sub opaca revertitur antra.

























prominet in pontum cuneatus acumine longo
collis (utrumque latus circumfluit aequoris unda):
780 huc ferus adscendit Cyclops mediusque resedit;
lanigerae pecudes nullo ducente secutae.
 
pinus, baculi quae praebuit usum
Ahnungslos sitzt der Cyclop mit seinem fichtenstämmigen Hirtenstab auf einem Felsen.
(Johann Wilhelm Baur, Edition 1709) Ovid, Met. XIII, 780-782
 
cui postquam pinus, baculi quae praebuit usum,
ante pedes posita est antemnis apta ferendis

























 
harundinibus conpacta est fistula centum
Er bläst auf seiner riesigen Panflöte.
(Annibale Carracci, 1560-1609) Ovid, Met. XIII, 784
 
sumptaque harundinibus conpacta est fistula centum,
785 senserunt toti pastoria sibila montes,

























 
ego mei Acidis in gremio residens
Währenddessen sind Galatea und Acis in einer Grotte vereint.
(Raffael, 1483-1520) Ovid, Met. XIII, 786-787
 
senserunt undae; latitans ego rupe meique
Acidis in gremio residens procul auribus hausi
talia dicta meis auditaque mente notavi:

























XIII: 789 - 869 Carmen Polyphemi
Der "Gesang" des Polyphem
The song of Polyphemus
El canto de Polifemo

 
Candidior folio nivei Galatea ligustri
Polyphem singt, so zart wie er kann, für Galatea ein langes Liebeslied.
(griech. Skulptur) Ovid, Met. XIII, 790-869
 
      '"Candidior folio nivei Galatea ligustri,
790 floridior pratis, longa procerior alno,
splendidior vitro, tenero lascivior haedo,
levior adsiduo detritis aequore conchis,
solibus hibernis, aestiva gratior umbra,
mobilior damma, platano conspectior alta,
795 lucidior glacie, matura dulcior uva,
mollior et cycni plumis et lacta coacto,
et, si non fugias, riguo formosior horto;

























      '"Saevior indomitis eadem Galatea iuvencis,
durior annosa quercu, fallacior undis,
800 lentior et salicis virgis et vitibus albis,
his inmobilior scopulis, violentior amne,
 
laudato pavone superbior
In 30 erstaunlichen Metaphern versucht Polyphem
die geliebte Galatea zu charakterisieren, z.B. durch einem stolzen Pfau.
(röm. Mosaik, 4. Jhdt p. Chr., Bardo-Museum, Tunis) Ovid, Met. XIII, 764-767
 
laudato pavone superbior, acrior igni,
asperior tribulis, feta truculentior ursa,

























surdior aequoribus, calcato inmitior hydro,
805 et, quod praecipue vellem tibi demere possem,
non tantum cervo claris latratibus acto,
verum etiam ventis volucrique fugacior aura,
(at bene si noris, pigeat fugisse, morasque
ipsa tuas damnes et me retinere labores)
 
sunt mihi, pars montis, vivo pendentia saxo antra.
Polyphem ist stolz auf seinen mächtigen Grundbesitz.
(Carlos Parada, * 1946, Greek Mythology Link,
s. Lateinlinks Nr. 5) Ovid, Met. XIII, 807-837
 
810 sunt mihi, pars montis, vivo pendentia saxo
antra, quibus nec sol medio sentitur in aestu,
nec sentitur hiems; sunt poma gravantia ramos,
sunt auro similes longis in vitibus uvae,
sunt et purpureae: tibi et has servamus et illas.

























815 ipsa tuis manibus silvestri nata sub umbra
mollia fraga leges, ipsa autumnalia corna
prunaque non solum nigro liventia suco,
verum etiam generosa novasque imitantia ceras.
nec tibi castaneae me coniuge, nec tibi deerunt
 
omnis tibi serviet arbor.
Polyphem weist auf seinen Reichtum an Obstbäumen und Vieh hin.
(Galatea und der Zyklop, 3. Jhdt.p.Chr.) Ovid, Met. XIII, 807-837
 
820 arbutei fetus: omnis tibi serviet arbor.

























      Hoc pecus omne meum est, multae quoque vallibus errant,
multas silva tegit, multae stabulantur in antris,
nec, si forte roges, possim tibi dicere, quot sint:
pauperis est numerare pecus; de laudibus harum
825 nil mihi credideris, praesens potes ipsa videre,
ut vix circumeant distentum cruribus uber.
sunt, fetura minor, tepidis in ovilibus agni.
sunt quoque, par aetas, aliis in ovilibus haedi.
lac mihi semper adest niveum: pars inde bibenda
830 servatur, partem liquefacta coagula durant.
 
Nec tibi deliciae faciles...contingent.
Polyphem verspricht Galatea nicht nur gewöhnliche Geschenke.
(Edition R. Regius, 1509, Holzschnitt von 1497) Ovid, Met. XIII, 831-832
 
      Nec tibi deliciae faciles vulgataque tantum
munera contingent, dammae leporesque caperque,
parve columbarum demptusve cacumine nidus:
inveni geminos, qui tecum ludere possint,
835 inter se similes, vix ut dignoscere possis,
villosae catulos in summis montibus ursae:
inveni et dixi 'dominae servabimus istos.'

























      '"Iam modo caeruleo nitidum caput exere ponto,
iam, Galatea, veni, nec munera despice nostra!
840 certe ego me novi liquidaeque in imagine vidi
nuper aquae, placuitque mihi mea forma videnti.
 
adspice, sim quantus!
Polyphem prahlt mit seiner Größe und Stärke.
(Goya, 1808-1812) Ovid, Met. XIII, 842
 
adspice, sim quantus: non est hoc corpore maior
Iuppiter in caelo, nam vos narrare soletis
nescio quem regnare Iovem; coma plurima torvos
845 prominet in vultus, umerosque, ut lucus, obumbrat;
nec mea quod rigidis horrent densissima saetis
corpora, turpe puta: turpis sine frondibus arbor,
turpis equus, nisi colla iubae flaventia velent;
pluma tegit volucres, ovibus sua lana decori est:
850 barba viros hirtaeque decent in corpore saetae.

























 
unum est in media lumen mihi fronte. Soli tamen unicus orbis
   
quid?
Polyphem vergleicht sein eines Auge mit der einen Sonne.
(Augenanimation - Sonnenanimation) Ovid, Met. XIII, 851-853
 
unum est in media lumen mihi fronte, sed instar
ingentis clipei. quid? non haec omnia magnus
Sol videt e caelo? Soli tamen unicus orbis.

























 
genitor meus
Sein Vater sei schließlich Neptun. Jupiter verachte er.
(Neptun: Boston 1897) Ovid, Met. XIII, 854-857
 
      '"Adde, quod in vestro genitor meus aequore regnat:
855 hunc tibi do socerum; tantum miserere precesque

























supplicis exaudi! tibi enim succumbimus uni,
quique Iovem et caelum sperno et penetrabile fulmen,
Nerei, te vereor, tua fulmine saevior ira est.
atque ego contemptus essem patientior huius,
 
cur...Acin amas praefersque meis conplexibus Acin?
Warum liebe sie Acis, ziehe ihn seinen Umarmungen vor?
(Polyphem, Giulio Romano) Ovid, Met. XIII, 860-861
 
860 si fugeres omnes; sed cur Cyclope repulso
Acin amas praefersque meis conplexibus Acin?

























ille tamen placeatque sibi placeatque licebit,
quod nollem, Galatea, tibi; modo copia detur:
 
sentiet esse mihi vires.
Polyphem droht Acis, ihn seine Körperkräfte vernichtend spüren zu lassen.
(Francois Perrier, ca. 1590) Ovid, Met. XIII, 863-864
 
sentiet esse mihi tanto pro corpore vires!
865 viscera viva traham divulsaque membra per agros
perque tuas spargam (sic se tibi misceat!) undas.
uror enim, laesusque exaestuat acrius ignis,
cumque suis videor translatam viribus Aetnen
pectore ferre meo, nec tu, Galatea, moveris."

























XIII: 870 - 897 Acis in deum fluvialem mutatur
Acis wird in einen Flussgott verwandelt
Acis is turned into a river-god
Acis se convierte en una deidad fluvial

870       'Talia nequiquam questus (nam cuncta videbam)
surgit et ut taurus vacca furibundus adempta
stare nequit silvaque et notis saltibus errat,
cum ferus ignaros nec quicquam tale timentes
 
insequitur Cyclops.
Polyphem erblickt Acis und Galatea.
( Acis und Galatea, Auguste Ottin (1861) Medici Fountain ) Ovid, Met. XIII, 874
 
me videt atque Acin "video" que exclamat "et ista

























 
ultima sit Veneris concordia vestrae.
Er droht, dass dieses die letzte Liebesbegegnung der beiden gewesen sein soll.
(Abraham Janssens, 1620) Ovid, Met. XIII, 875
 
875 ultima sit, faciam, Veneris concordia vestrae."
tantaque vox, quantam Cyclops iratus habere
debuit, illa fuit: clamore perhorruit Aetne.

























ast ego vicino pavefacta sub aequore mergor;
terga fugae dederat conversa Symaethius heros
880 et "fer opem, Galatea, precor, mihi! ferte, parentes,"
dixerat "et vestris periturum admittite regnis!"
 
insequitur Cyclops.
Polyphem verfolgt Acis.
(Johann Wilhem Baur, Edition 1709) Ovid, Met. XIII, 882
 
insequitur Cyclops partemque e monte revulsam

























 
partemque e monte revulsam mittit.
Polyphem schleudert einen herausgerissenen Felsbrocken auf Acis.
(Carracci, Annibale, 1605) Ovid, Met. XIII, 882-883
 
mittit, et extremus quamvis pervenit ad illum

























 
totum tamen obruit Acin.
Acis wird unter dem Felsbrocken begraben. Er wird in einen Fluss verwandelt.
( Virgil Solis, Edition 1581) Ovid, Met. XIII, 883
 
angulus e saxo, totum tamen obruit Acin,
885 at nos, quod fieri solum per fata licebat,
fecimus, ut vires adsumeret Acis avitas.
puniceus de mole cruor manabat, et intra
temporis exiguum rubor evanescere coepit,
fitque color primo turbati fluminis imbre
890 purgaturque mora; tum moles iacta dehiscit,
vivaque per rimas proceraque surgit harundo,
osque cavum saxi sonat exsultantibus undis,
miraque res, subito media tenus exstitit alvo
incinctus iuvenis flexis nova cornua cannis,
895 qui, nisi quod maior, quod toto caerulus ore,
Acis erat, sed sic quoque erat tamen Acis, in amnem
versus, et antiquum tenuerunt flumina nomen.'

























XIII: 898 - 968 Glaucus Scyllae de metamorphosi sua narrat
Glaucus erzählt der Scylla von seiner Verwandlung
Glaucus tells Scylla of his transformation
Glauco cuenta de Escila y su transformación

      Desierat Galatea loqui, coetuque soluto
discedunt placidisque natant Nereides undis.
 
neque medio se credere ponto audet
Nun erzählt die schöne Scylla ihre Geschichte:
Aus Furcht vor Glaucus pflegte sie nur noch in entlegenen Buchten zu baden.
(Arnold Böcklin) Ovid, Met. XIII, 900-903
 
900 Scylla redit; neque enim medio se credere ponto
audet, et aut bibula sine vestibus errat harena
aut, ubi lassata est, seductos nacta recessus
gurgitis, inclusa sua membra refrigerat unda:

























ecce fretum stringens, alti novus incola ponti,
905 nuper in Euboica versis Anthedone membris,
 
 Glaucus adest.
Der Meeresgott Glaucus begehrt und verfolgt Scylla.
(Rosa Salvatore, 1615-1673) Ovid, Met. XIII, 904-906
 
Glaucus adest, visaeque cupidine virginis haeret
et, quaecumque putat fugientem posse morari,

























 
 fugit illa tamen veloxque timore
Scylla flieht zu einer strandnah gelegenen Anhöhe
(Urbino, 1570 ) Ovid, Met. XIII, 908
 
verba refert; fugit illa tamen veloxque timore
pervenit in summum positi prope litora montis.

























910 ante fretum est ingens, apicem conlectus in unum
longa sub arboribus convexus in aequora vertex:
 
monstrumne deusne
Scylla weiß nicht, ob sie ein Ungeheuer oder einen Gott vor sich hat.
(Jacques Dumont, "le Romain", 1701 - 1781) Ovid, Met. XIII, 912-913
 
constitit hic et tuta loco, monstrumne deusne
ille sit, ignorans admiraturque colorem
caesariemque umeros subiectaque terga tegentem,
915 ultimaque excipiat quod tortilis inguina piscis.

























sensit et innitens, quae stabat proxima, moli
 
nec sum fera belua.
Glaucus erzählt Scylla von seinem Leben. Diese hält deutlich Abstand.
(Laurent de La Hyre, ca. 1640) Ovid, Met. XIII, 917-965
 
'non ego prodigium nec sum fera belua, virgo,

























sed deus' inquit 'aquae: nec maius in aequora Proteus
 
nec maius in aequora ius habet et Triton
Glaucus weist darauf hin, dass er ein höherer Meeresgott ist als z.B. Triton oder Proton.
(Triton: Kurpromenade Sylt, Foto: Hans-Jürgen Günther, 01/2008) Ovid, Met. XIII, 916-917
 
ius habet et Triton Athamantiadesque Palaemon.

























920 ante tamen mortalis eram, sed, scilicet altis
debitus aequoribus, iam tum exercebar in illis;
 
modo ducebam ducentia retia pisces.
Glaucus verdiente einst als Fischer seinen Lebensunterhalt.
(röm. Mosaik, 3. Jhdt, Sousse, Tunesien) Ovid, Met. XIII, 922-923
 
nam modo ducebam ducentia retia pisces,
nunc in mole sedens moderabar harundine linum.

























sunt viridi prato confinia litora, quorum
925 altera pars undis, pars altera cingitur herbis,
quas neque cornigerae morsu laesere iuvencae,
nec placidae carpsistis oves hirtaeve capellae;
non apis inde tulit conlectos sedula flores,
non data sunt capiti genialia serta, neque umquam
930 falciferae secuere manus; ego primus in illo
caespite consedi, dum lina madentia sicco,
utque recenserem captivos ordine pisces,
insuper exposui, quos aut in retia casus
aut sua credulitas in aduncos egerat hamos.
935 res similis fictae, sed quid mihi fingere prodest?
 
 gramine contacto
Einmal beobachtete er folgendes: Bei Berührung eines bestimmten Krautes
wurden gefangene Fische lebendig und hüpften ins Meer.
(Johann Wilhelm Baur, Edition 1709) Ovid, Met. XIII, 917-965
 
gramine contacto coepit mea praeda moveri
et mutare latus terraque ut in aequore niti.

























dumque moror mirorque simul, fugit omnis in undas
turba suas dominumque novum litusque relinquunt.
940 obstipui dubitoque diu causamque requiro,
num deus hoc aliquis, num sucus fecerit herbae:
 
'quae tamen has' inquam 'vires habet herba?'
Glaucus fragt sich, welches Kraut solch eine Kraft haben könne.
(Glaucus mit dem Wunderkraut) Ovid, Met. XIII, 948
 
"quae tamen has" inquam "vires habet herba?" manuque
pabula decerpsi decerptaque dente momordi.

























vix bene conbiberant ignotos guttura sucos,
945 cum subito trepidare intus praecordia sensi
alteriusque rapi naturae pectus amore;
nec potui restare diu "repetenda" que "numquam
 
terra, vale!
Nach Genuss dieses Krautes treibt es ihn, ins Meer zu springen.
(Virgil Solis, Edition 1581) Ovid, Met. XIII, 948
 
terra, vale!" dixi corpusque sub aequora mersi.

























di maris exceptum socio dignantur honore,
950 utque mihi, quaecumque feram, mortalia demant,
 
 Oceanum Tethynque rogant:
Mit Hilfe von Tethys und Oceanus wurde Glaucus ein Meeresgott.
(Tethys, röm. Mosaik, 3. Jhdt.p. Chr., Bardo-Museum, Tunis) Ovid, Met. XIII, 951
 
Oceanum Tethynque rogant: ego lustror ab illis,

























.
et purgante nefas noviens mihi carmine dicto
 
 pectora fluminibus iubeor supponere centum
Zunächst erhielt Glaucus den Befehl, seinen Körper in hundert Flüssen zu baden.
Ergebnis: ein struppiger, grünspanfarbener Bart, eine wilde Mähne und ein Fischschwanz.
(Oceanus, röm. Mosaik, 3. Jhdt.p. Chr., Sousse, Tunis) Ovid, Met. XIII, 953-962
 
pectora fluminibus iubeor supponere centum;
nec mora, diversis lapsi de partibus amnes
955 totaque vertuntur supra caput aequora nostrum.
hactenus acta tibi possum memoranda referre,
hactenus haec memini, nec mens mea cetera sensit.
























quae postquam rediit, alium me corpore toto,
ac fueram nuper, neque eundem mente recepi:
960 hanc ego tum primum viridem ferrugine barbam
caesariemque meam, quam longa per aequora verro,
ingentesque umeros et caerula bracchia vidi
cruraque pinnigero curvata novissima pisce.
 
quid tamen haec species?
Doch was nütze ihm, bemerkt er bitter, seine Göttlichkeit, wenn sie Scylla nicht beeindrucke?
(Arnold Böcklin, 1880) Ovid, Met. XIII, 917-965
 
quid tamen haec species, quid dis placuisse marinis,
965 quid iuvat esse deum, si tu non tangeris istis?'

























 
nec potui restare diu.
Während dieser Worte verlässt Scylla den Glaucos.
( Virgil Solis, Edition 1581) Ovid, Met. XIII, 966
 
talia dicentem, dicturum plura, reliquit
Scylla deum; furit ille inritatusque repulsa

























 
ille petit Titanidos atria Circes.
Voller Zorn sucht Glaucus daraufhin die Zauberin Circe auf.
(John M. Strutwick) Ovid, Met. XIII, 966-968
 
prodigiosa petit Titanidos atria Circes.

























 
metamorphoses variae
Illustration zum 13. Buch von Ovids Metamorphosen
Georges Sandys, 1632
 
























 
poeta doctus
Publius Ovidius Naso
* Sulmo 20.3.43 v. Chr., + Tomi um 17 n. Chr.
Oviddenkmal in Sulmo
Ovidedition: Car. Tauchnitius, Leipzig 1820

Mythologie: Lexikon der griechischen Mythologie


Translation: The Metamorphoses, book XIII
(by A.S.Kline)




© Hans-Jürgen Günther - 2017

Zurück zur Hauptseite - back