Mitra Purpurea - Rotkäppchen


Rotkäppchen





Rotkäppchen


























Rotkäppchen

Olim parva puella fuit, quae a cunctis amabatur. Maxime autem ab avia amabatur. Mitra purpurea puellae ab ea donata est. Puella semper mitra purpurea induta ‚Mitra Purpurea’ vocabatur.
Aliquando mater „Mitra purpurea“, inquit „porta aviae cibum et vinum, quod fessa est; in silva habitat, proinde mane in via! Dic ‚salve’, si intraveris!“
Puella: „Parebo.“ Et abiit.
In silva lupus mitrae purpureae appropinquavit. Quod lupum ignorabat, eum neque timebat neque cavebat.
Tum lupus rogavit:

























Rotkäppchen

„Salve, Mitra Purpurea, quo vadis?“
Mitra Purpurea: „Ad aviam vado.“
L: „Quid portas?“ MP: „Cibum et vinum porto.“
L: „Mitra Purpurea, ubi avia habitat?“
MP: „Sub tribus ilicibus magnis habitat.“
Lupus cogitavit se dolo utramque devorare posse. Itaque rogavit: „Quam pulchram silvam! Cur non circumspectas?


























Rotkäppchen

Censeo te tam pulchram silvam nondum spectavisse. Ecce flores!“
Puella vituperata circumspectavit et a lupo incitata flores carpere properavit. Dum Mitra Purpurea aviae donum parat, lupus aviam adiit et portam pulsavit.
Avia rogavit: „Quis adest?“
Lupus voce simulata „Mitra Purpurea“,inquit „tibi vinum et cibum portat.“
Et avia: „Porta iam aperta est, proinde intra!“
Sine ullo verbo lupus aviam captatam devoravit. Tum veste atque mitra eius indutus et in lecto stratus puellam exspectavit. Paulo post Mitra Purpurea multis cum floribus intravit et timida fuit, quod porta aperta et totum domicilium tam quietum erat.
Puella vocavit: „Salve, avia!“
Sed nemo respondit. Puella perturbata lecto aviae appropinquavit.
Avia mira in lecto inest.
Puella: „O, quantas aures!“
Avia mira: „Sic te melius audire possum!“
P: „O, quantos oculos!“
AM: „Sic te melius videre possum!“
P: „O, quantas manus!“
AM: „Sic te melius captare possum!“
P: „O, quantas fauces!“
AM: „Sic te melius devorare possum!“

























Rotkäppchen

Lupus puellam capessitam devoravit. Tum rursus in lecto stratus se somno dedit.
Venator locum, ubi avia habitabat, praeteriit et secum cogitavit: „Quanta voce avia mitrae purpureae stertit! Me aviam curare oportet.“
Venator postquam intravit, lupum in lecto stratum spectavit, eum necare paravit; sed subito cogitavit aviam devoratam adhuc vivere posse. Mitra purpurea in alveo lupi a venatore aperto spectata est. Venator puellam et aviam ex alveo lupi extraxit. Tum puella liberata saxa apportavit et alveum lupi a venatore apertum eis implevit. Lupus postquam experrectus est, evadebat. Saxa autem nimis magna erant: Statim lupus in terram saxis tractus interiit.
Nunc cuncti laeti erant et exsultabant. Venator pellem lupi detraxit et abiit. Avia vinum bibit et Mitra Purpurea cogitavit:
„Numquam ego viam desinam, si mater mihi vetuerit.“

Text: Simone Kupferschmid; Illustrationen: Mathilde Gross



























Appendix moderna -
Puella et lupus


Aliquando lupus magnus puellam, quae vinum et cibum aviae portavit, in silva nigra exspectabat.
Tandem puella parva ei appropinquavit.
Lupus eam rogavit: „Vinumne cibumque aviae portas?“
Puella: „Non ignoras.“
Postquam puella lupo locum, ubi avia habitabat, nominavit, lupus ad aviam properavit, eam capessivit, devoravit, veste atque mitra eius indutus puellam parvam exspectavit.
Paulo post puella intravit, aviam miram in lecto stratam spectavit, eam lupum esse non ignoravit. Nam lupus, etiamsi mitra atque veste aviae indutus est, lupus est.
Puella timida non erat, sed manuballistulam extraxit et lupum necavit.

Puella manuballistula utens
Sententia:
Hodie puellae parvae facile falli non iam possunt.

inventum apud Simonem K.; Illustration: Thomas Rissler

























zurück zu den Fabulae


Gestaltung: Hans-Jürgen Günther 2016

Zurück zur Hauptseite