Bremae civitatis symphoniaci



Asinus, canis, feles, gallus - IV symphoniaci




























Olim asinus veterrimus erat.
Saccos portare non iam poterat.
Dominus asinum suum non iam alere voluit.



























Qua de causa asinus abiit, ut Bremae, in civitate clara et divitissima, symphoniacus fieret.




























In itinere canem tristem vidit, quem dominus eius interficere voluerat,
quod canis non iam aptus ad venandum esse videbatur.
Asinus ait: "Mecum Bremam veni! Nos symphoniaci civitatis fieri possumus."



























Paulo post felem vultu tristi in via sedentem conspexerunt.
Asino quaerenti, quid acidisset, feles respondit:
"Ego nimis vetus ad mures venandos sum.
Itaque domina mea me in aqua demergere voluit. Modo effugere potui.
Sed quo nunc cedam?"



"Veni Bremam nobiscum!
Nam nos symphoniaci civitatis fieri volumus,“ canis asinusque loquebantur.

























Nunc haec tria animalia Bremam ierunt.




Migrantes gallum veterem in saepe sedentem viderunt pleno ex iugulo vocantem.



























"Cur clamas?" asinus rogavit.
"Vae! Sole occidente coqua me securi acri iugulare in animo habet, ut cras cena hospitum sim," gallus cecinit.
"Aliquod melius morte ubique invenies.
Veni nobiscum; nos symphoniaci civitatis Bremae fimus," asinus, canis felesque una voce inquiunt.



























Magnis itineribus in silvam pernoctandi causa venerunt.
Gallus in cacumen arboris volavit et desuper totam silvam vidit.
Subito procul lucem claram adspexit. Id statim comitibus suis narravit.



























Tum omnes ad lucem claram migraverunt et paulo post receptaculum multorum latronum conspexerunt. Deliberaverunt, quomodo latrones omnes ex tectis suis expellere possent.

























Hoc consilium eorum erat:
Asinus ante fenestram stet, canis in dorsum eius scandat.
Feles autem in tergo canis considat et gallus cacumen "arboris animalium" sit.




Ita cantaverunt et clamaverunt
et silentium noctis deleverunt.



























Postremo omnes intra receptaculum latronum saltaverunt.
Latrones perterriti in silvam fugerunt.



























Asinus, canis, feles, gallusque - Bremae civitatis symphoniaci
- iucunde vivendi causa in spectaculo latronum edentes, bibentes, dormientesqe permanserunt.
Et si mortui non sunt, usque ad hodiernam diem vivunt.
Hic fabulae finis est.


























Novissima...



Bremae Symphoniaci
(Manus secunda)

























Vokabelhilfen:

symphoniacus, i, m. - Musikant; asinus, i, m - Esel; saccus, im - (Mehl)sack; venari - jagen; feles, is, m/f. - Katze, Kater; vultus, us,m. - Gesicht, Miene; mus, muris, m/f. - Maus; in aqua demergere - ertränken; modo - gerade noch; gallus, i, m. - Hahn; iugulum, i, n. - Kehle; saepes, is i, f. - Zaun; coqua, ae, f. - Köchin; iugulare - schlachten; canere, cano, cecini - singen, krähen; inquiunt - sie sagen; pernoctare - übernachten; cacumen, minis, n. - Wipfel; desuper - von oben; receptaculum, i, n. - Schlupfwinkel; latro, nis, m. - Räuber; dorsum, i, m. - Rücken; scándere - steigen

Idee/Text/Bildauswahl: Benedikt Bachert
Hypertext: Axel Lehmann
Redaktion (Text/Bildauswahl): Hans-Jürgen Günther


Quellen:
Grimms Märchen
Internetrecherchen



Zu den Fabulae

Zu den lat. Autoren


Gestaltung: Hans-Jürgen Günther
2016

Zurück zur Hauptseite