Seneca

Seneca


Seneca

Ne clamaveritis! SILENTIUM !!! (Epistula LVI:, 1-2, 15)

Seneca Lucilio suo salutem

[1] 1. Peream si est tam necessarium quam videtur silentium in studia seposito.
2. Ecce undique me varius clamor circumsonat: supra ipsum balneum habito.
3. Propone nunc tibi omnia genera vocum, quae in odium possunt aures adducere:
4. cum fortiores exercentur et manus plumbo graves iactant, cum aut laborant aut laborantem imitantur, gemitus audio, quotiens retentum spiritum remiserunt, sibilos et acerbissimas respirationes;
5. Cum in aliquem inertem et hac plebeia unctione contentum incidi, audio crepitum illisae manus umeris, quae prout plana pervenit aut concava, ita sonum mutat.
6. Si vero pilicrepus supervenit et numerare coepit pilas, actum est.

[2] 7. Adice nunc scordalum et furem deprensum et illum cui vox sua in balineo placet, adice nunc eos, qui in piscinam cum ingenti impulsae aquae sono saliunt.
8. Praeter istos, quorum, si nihil aliud, rectae voces sunt, alipilum cogita tenuem et stridulam vocem, quo sit notabilior, subinde exprimentem nec umquam tacentem, nisi dum vellit alas et alium pro se clamare cogit;
9. Iam biberari varias exclamationes et botularium et crustularium et omnes popinarum institores mercem sua quadam et insignita modulatione vendentis [audio].

[15] Fateor: itaque ego ex hoc loco migrabo. Experiri et exercere me volui:
Quid necesse est diutius torqueri, cum tam facile remedium Ulixes sociis etiam adversus Sirenas invenerit. Vale.

Adnotationes:

Textbearbeitung: Hans-Jürgen Günther



Musterübersetzung: Hans-Jürgen Günther


Seneca

zurück zu Klassenarbeiten


Hans-Jürgen Günther

Zurück zur Hauptseite