Seneca

Senecabüste


Seneca

Jeder Mensch braucht ein Vorbild (L. Annaeus Seneca, Ep. Ad Lucilium 11,8 - 10)

1. Iam clausulam epistula poscit.
2. Accipe, et quidem utilem ac salutarem, quam te affigere animo volo:
3. 'Aliquis vir bonus nobis diligendus est ac semper ante oculos habendus, ut sic tamquam illo spectante vivamus et omnia tamquam illo vidente faciamus'.
4. Hoc, mi Lucili, Epicurus praecepit . Custodem nobis et paedagogum dedit, nec immerito:
5. Magna pars peccatorum tollitur, si peccaturis testis assistit.
6. Aliquem habeat animus quem vereatur, cuius auctoritate etiam secretum suum sanctius faciat.
7. O felicem illum, qui non praesens tantum, sed etiam cogitatus emendat!
8. O felicem, qui sic aliquem vereri potest, ut ad memoriam quoque eius se componat atque ordinet!
9. Qui sic aliquem vereri potest, cito erit verendus.
10. Elige itaque Catonem! Si hic tibi videtur nimis rigidus, elige remissioris animi virum Laelium.
11. Elige eum cuius tibi placuit et vita et oratio et ipse animum ante se ferens vultus!
12. Illum tibi semper ostende vel custodem vel exemplum. Opus est, inquam, aliquo, ad quem mores nostri se ipsi exigant:
13. Nisi ad regulam prava non corriges. Vale.

Adnotationes:

Textbearbeitung: Hans-Jürgen Günther



Musterübersetzung: Hans-Jürgen Günther


Seneca

zurück zu Klassenarbeiten


Hans-Jürgen Günther

Zurück zur Hauptseite