Caius Iulius Caesar (100-44 a. Chr.)
C. I. Caesar (100-44 a. Chr.)

Sallust

Nach Aufdeckung der catilinarischen Verschwörung setzt sich C. Iulius Caesar in einer Senatsrede für eine sachliche Beurteilung der Vorgänge ein. (Sallust, coni. Cat., 51)

"Omnis homines, patres conscripti, qui de rebus dubiis consultant, ab odio, amicitia, ira atque misericordia vacuos esse decet. Haud facile animus verum pro-videt, ubi illa officiunt, neque quisquam omnium lubidini simul et usui paruit. Ubi intenderis ingenium, valet; si lubido (animum) possidet, ea dominatur, animus nihil valet. Magna mihi copia est memorandi, patres conscripti, quae reges atque populi ira aut misericordia impulsi male consuluerint. Sed ea malo dicere, quae maiores nostri contra lubidinem animi sui recte atque ordine fecere. Bello Macedonico, quod cum rege Perse gessimus, Rhodiorum civitas magna atque magnifica, quae populi Romani opibus creverat, infida et advorsa nobis fuit; sed postquam bello confecto de Rhodiis consultum est, maiores nostri, ne quis divitiarum magis quam iniuriae causa bellum inceptum diceret, impunitos eos dimisere. Magis quid se dignum foret, quam quid in in illos iure fieri posset, quaerebant."

Adnotationes:

Textbearbeitung: Hans-Jürgen Günther



Musterübersetzung nach Karl Büchner


Sallust

zurück zu Klassenarbeiten


Hans-Jürgen Günther

Zurück zur Hauptseite