Hannibal
Hannibal (246 - 183 a. Chr.)


Livius


Punisch-römische "Erbfeindschaft" - Einleitung zur 3. Dekade

(Titus Livius, ab urbe condita XXI, 1)

(1) In parte operis mei licet mihi praefari, quod in principio summae totius professi plerique sunt rerum scriptores, bellum maxime omnium memorabile, quae unquam gesta sint me scripturum, quod Hannibale duce Carthaginienses cum populo Romano gessere.

Nam neque validiores opibus ullae inter se civitates gentesque contulerunt arma neque his ipsis tantum unquam virium aut roboris fuit;
et haud ignotas belli artes inter sese sed expertas primo Punico conferebant bello, et adeo varia fortuna belli ancepsque Mars fuit, ut propius periculum fuerint, qui vicerunt.

Odiis etiam prope maioribus certarunt quam viribus, Romanis indignantibus, quod victoribus victi ultro inferrent arma, Poenis quod superbe avareque crederent imperitatum victis esse.

Fama est etiam Hannibalem annorum ferme novem, pueriliter blandientem patri Hamilcari, ut duceretur in Hispaniam, cum perfecto Africo bello exercitum eo traiecturus sacrificaret, altaribus admotum tactis sacris iure iurando adactum se cum primum posset hostem fore populo Romano.

Angebant ingentis spiritus virum Sicilia Sardiniaque amissae: nam et Siciliam nimis celeri desperatione rerum concessam et Sardiniam inter motum Africae fraude Romanorum, stipendio etiam insuper imposito, interceptam.

Adnotationes:

Musterübersetzung: Hans-Jürgen Günther


Livius

zurück zu Klassenarbeiten


Hans-Jürgen Günther

Zurück zur Hauptseite