(11) Principio generi animantium omni est a natura tributum, ut se, vitam et
corpus tueatur, declinet ea, quae nocitura videantur, omniaque, quae sint
ad vivendum necessaria, anquirat et paret, ut pastum, ut latibula, ut alia generis eiusdem.
Commune autem animantium omnium est coniunctionis appetitus
procreandi causa et cura quaedam eorum, quae procreata sunt.
Sed inter hominem et beluam hoc maxime interest,
quod haec tantum, quantum sensu movetur, ad id solum, quod adest quodque praesens est, se
accommodat, paulum admodum sentiens praeteritum aut futurum.
Homo autem, quod rationis est particeps, per quam consequentia cernit, causas rerum videt earumque praegressus et quasi antecessiones non ignorat,
similitudines comparat rebusque praesentibus adiungit atque adnectit futuras, facile totius vitae cursum videt ad eamque degendam
praeparat res necessarias.
(12) Eademque natura vi rationis hominem conciliat homini et ad orationis et ad vitae societatem ingeneratque inprimis praecipuum quendam amorem
in eos, qui procreati sunt, impellitque, ut hominum coetus et celebrationes et esse et a se obiri velit ob easque causas studeat parare
ea, quae suppeditent ad cultum et ad victum, nec sibi soli, sed coniugi, liberis, ceterisque, quos caros habeat tuerique debeat;
quae cura exsuscitat etiam animos et maiores ad rem gerendam facit.
Adnotationes: