Pan
Verres als lüsterner Pan

Cicero

In der Stadt Lampsacus am Hellespont sucht C. Verres unwürdige Liebesabenteuer (Cicero: In Verrem II.1,63ff)

Oppidum est in Hellesponto Lampsacum, iudices, in primis Asiae provinciae clarum et nobile; homines autem ipsi Lampsaceni cum summe in omnes cives Romanos officiosi, tum praeterea maxime sedati et quieti neque ad ullam vim aut tumultum accommodati.
Accidit, ut Verres illo itinere veniret Lampsacum cum magna calamitate et prope pernicie civitatis. Deducitur iste ad Ianitorem quendam hospitem, comitesque eius item apud ceteros hospites collocantur. Ut mos erat istius atque ut eum suae libidines flagitiosae facere admonebant, statim negotium dat illis suis comitibus, nequissimis turpissimisque hominibus,uti videant et investigent, ecqua virgo sit auf mulier digna, quamobrem ipse Lampsaci diutius commoraretur.
Erat comes eius Rubrius quidam, homo factus ad istius libidines, qui miro artificio, quocumque venerat, haec investigare omnia solebat. Is ad eum rem istam defert: Philodamum esse quendam genere, honore, copiis, existimatione facile principem Lampsacenorum; eius esse filiam, quae cum patre habitaret, propterea quod virum non haberet, mulierem eximia pulchritudine, sed eam summa integritate pudicitiaque existimari. Homo iste, ut haec audivit, sic exarsit, ut statim ad Philodamum migrare se diceret velle.


Adnotationes: