Ring des Gyges
Ring des Gyges

Cicero

Die Versuchung des Gyges (Cicero, de officiis, III, 38 )



(38) Atque etiam ex omni deliberatione celandi et occultandi spes opinioque removenda est.
Satis enim nobis, si modo in philosophia aliquid profecimus, persuasum esse debet, si omnes deos hominesque celare possimus, nihil tamen avare, nihil iniuste, nihil libidinose, nihil incontinenter esse faciendum.

Hinc ille Gyges inducitur a Platone, qui cum terra discessisset magnis quibusdam imbribus, descendit in illum hiatum aeneumque equum , ut ferunt fabulae, animadvertit, cuius in lateribus fores essent.
Quibus apertis corpus hominis mortui vidit magnitudine invisitata
anulumque aureum in digito; quem ut detraxit, ipse induit. Tum in concilium se pastorum recepit.
Ibi cum paleam eius anuli ad palmam converterat, a nullo videbatur, ipse autem omnia videbat; idem rursus videbatur, cum in locum anulum inverterat.
Itaque hac opportunitate anuli usus reginae stuprum intulit - erat autem regius pastor - eaque adiutrice regem dominum interemit, sustulit, quos obstare arbitrabatur, nec in his eum facinoribus quisquam potuit videre.
Sic repente anuli beneficio rex exortus est Lydiae.

Hunc igitur ipsum anulum si habeat sapiens, nihil plus sibi licere putet peccare, quam si non haberet; honesta enim bonis viris, non occulta quaeruntur.

Adnotationes:

Textbearbeitung: Hans-Jürgen Günther



Musterübersetzung: Hans-Jürgen Günther


Cicero

zurück zu Klassenarbeiten


Hans-Jürgen Günther

Zurück zur Hauptseite