C. Iulius Caesar
C. Iulius Caesar, 100-44 a.Chr. n.
Sesterz aus seinem Todesjahr

Caesar


Caesar beauftragt seinen Feldherrn Galba mit der Sicherung des Alpenübergangs.

(Caesar, de bello Gallico III,1, bearbeitet)

Caesar cum in Italiam proficisceretur, Galbam cum legione duodecima et parte equitatus in eas regiones misit, quae a finibus Allobrogum ad summas Alpes pertinent.
Causa mittendi fuit, quod iter per Alpes patefieri volebat. Huic permisit, si opus esse arbitraretur, ut in his locis legionem hiemandi causa collocaret.
Galba secundis aliquot proeliis factis castellisque compluribus hostium expugnatis, missis ad eum undique legatis obsidibusque datis et pace facta constituit cohortes duas in his regionibus collocare et ipse cum reliquis eius legionis cohortibus in vico, qui apellatur Octodurus, hiemare. Eum locum vallo fossaque munivit.

Adnotationes:



Musterübersetzung: Hans-Jürgen Günther


Caesar

zurück zu Klassenarbeiten


Hans-Jürgen Günther

Zurück zur Hauptseite