Ex his omnibus longe sunt humanissimi qui Cantium incolunt,
quae regio est maritima omnis, neque multum a Gallica differunt consuetudine. (2) Interiores plerique
frumenta non serunt, sed lacte et carne vivunt pellibusque sunt vestiti. Omnes vero se Britanni vitro
inficiunt, quod caeruleum efficit colorem, atque hoc horridiores sunt in pugna aspectu; (3) capilloque
sunt promisso atque omni parte corporis rasa praeter caput et labrum superius. (4) Uxores habent deni
duodenique inter se communes et maxime fratres cum fratribus parentesque cum liberis; sed qui sunt ex
his nati, eorum habentur liberi, quo primum virgo quaeque deducta est.
13.
In omni Gallia eorum hominum, qui aliquo sunt numero
atque honore, genera sunt duo. nam plebes paene servorum habetur loco, quae nihil audet per se, nulli
adhibetur consilio. (2) Plerique cum aut aere alieno aut magnitudine tributorum aut iniuria potentiorum
premuntur, sese in servitutem dicant. (3)Nobilibus in hos eadem omnia sunt iura quae dominis in servos.
(4)Sed de his duobus generibus alterum est druidum, alterum equitum. Illi rebus divinis intersunt,
sacrificia publica ac privata procurant, religiones interpretantur. Ad hos magnus adulescentium numerus
disciplinae causa concurrit magnoque hi sunt apud eos honore. (5) Nam fere de omnibus controversiis
publicis privatisque constituunt, et si quod est facinus admissum, si caedes facta, si de hereditate,
de finibus controversia est, idem decernunt, praemia poenasque constituunt. (6) Si qui aut privatus aut
populus eorum decreto non stetit, sacrificiis interdicunt.
Haec poena apud eos est gravissima. (7) Quibus ita est interdictum, hi numero impiorum
ac sceleratorum habentur, his omnes decedunt, aditum eorum sermonemque defugiunt, ne quid ex contagione
incommodi accipiant, neque his petentibus ius redditur neque honos ullus communicatur. (8) His autem
omnibus druidibus praeest unus, qui summam inter eos habet auctoritatem. (9) Hoc mortuo aut, si qui
ex reliquis excellit dignitate, succedit aut, si sunt plures pares, suffragio druidum adlegitur;
nonnumquam etiam armis de principatu contendunt. (10) Hi certo anni tempore in finibus Carnutum,
quae regio totius Galliae media habetur, considunt in loco consecrato. Huc omnes undique, qui controversias
habent, conveniunt eorumque decretis iudiciisque parent. (11) Disciplina in Britannia reperta atque inde
in Galliam translata existimatur, (12) et nunc qui diligentius eam rem cognoscere volunt, plerumque illo
discendi causa proficiscuntur.
Keltischer Krieger
14.
Druides a bello abesse consuerunt neque tributa una cum
reliquis pendunt. Militiae vacationem omniumque rerum habent immunitatem. (2) Tantis excitati praemiis
et sua sponte multi in disciplinam conveniunt et a parentibus propinquisque mittuntur. (3) Magnum ibi
numerum versuum ediscere dicuntur. Itaque annos nonnulli vicenos in disciplina permanent. Neque fas esse
existimant ea litteris mandare, cum in reliquis fere rebus, publicis privatisque rationibus, Graecis utantur
litteris. (4) Id mihi duabus de causis instituisse videntur, quod neque in vulgus disciplinam efferri
velint neque eos, qui discunt, litteris confisos minus memoriae studere, quod fere plerisque accidit ut
praesidio litterarum diligentiam in perdiscendo ac memoriam remittant. (5) In primis hoc volunt persuadere
non interire animas; sed ab aliis post mortem transire ad alios, atque hoc maxime ad virtutem excitari
putant metu mortis neglecto. (6) Multa praeterea de sideribus atque eorum motu, de mundi ac terrarum
magnitudine, de rerum natura, de deorum immortalium vi ac potestate disputant et iuventuti tradunt
15.
Alterum genus est equitum. Hi cum est usus atque aliquod bellum incidit - quod ante Caesaris adventum
quotannis fere accidere solebat, uti aut ipsi iniurias inferrent aut inlatas propulsarent -, (2) omnes
in bello versantur, atque eorum ut quisque est genere copiisque amplissimus, ita plurimos circum se ambactos
clientesque habet. Hanc unam gratiam potentiamque noverunt.
16.
Natio est omnis Gallorum admodum dedita religionibus, atque ob eam causam, (2) qui sunt adfecti gravioribus
morbis, quique in proeliis periculisque versantur, aut pro victimis homines immolant aut se immolaturos
vovent, (3) administrisque ad ea sacrificia druidibus utuntur, quod pro vita hominis nisi hominis vita
reddatur, non posse aliter deorum immortalium numen placari arbitrantur, publiceque eiusdem generis habent
instituta sacrificia.
Opfer-Götzenbild aus Weidenruten -
oder ein "Massen-Scheiterhaufen"
aus: engl. Caesarausgabe des 18. Jahrhunderts
(4) Alii immani magnitudine simulacra habent, quorum contexta viminibus membra vivis
hominibus complent; quibus succensis circumventi flamma exanimantur homines. (5) Supplicia eorum, qui in
furto aut in latrocinio aut aliqua noxii sint comprehensi, gratiora dis immortalibus esse arbitrantur.
Sed cum eius generis copia deficit, etiam ad innocentium supplicia descendunt.
17.
17. Deorum maxime Mercurium colunt. Huius sunt plurima simulacra, hunc omnium inventorem artium ferunt,
hunc viarum atque itinerum ducem, hunc ad quaestus pecuniae mercaturasque habere vim maximam arbitrantur.
(2) Post hunc Apollinem et Martem et lovem et Minervam. De his eandem fere quam reliquae gentes habent
opinionem: Apollinem morbos depellere, Minervam operum atque artificiorum initia tradere Iovem imperium
caelestium tenere, Martem bella regere. (3) Huic, cum proelio dimicare constituerunt, ea quae bello ceperint,
plerumque devovent; cum superaverunt, animalia capta immolant reliquasque res in unum locum conferunt.
(4) Multis in civitatibus harum rerum exstructos tumulos locis consecratis conspicari 1icet; (5) neque
saepe accidit, ut neglecta quispiam religione aut capta apud se occultare aut posita tollere auderet,
gravissimumque ei rei supplicium cum cruciatu constitutum est.
18.
18. Galli se omnes ab Dite patre prognatos praedicant idque ab druidibus proditum dicunt. (2) Ob eam causam
spatia omnis temporis non numero dierum, sed noctium finiunt; dies natales et mensum et annorum initia sic
observant, ut noctem dies subsequatur. (3) In reliquis vitae institutis hoc fere ab reliquis differunt,
quod suos liberos, nisi cum adoleverunt, ut munus militiae sustinere possint, palam ad se adire non patiuntur
filiumque puerili aetate in publico in conspectu patris adsistere turpe ducunt.
19.
Viri, quantas pecunias ab uxoribus dotis nomine acceperunt, tantas ex suis bonis aestimatione facta cum
dotibus communicant. (2) Huius omnis pecuniae coniunctim ratio habetur fructusque servantur; uter eorum vita
superarit, ad eum pars utriusque cum fructibus superiorum temporum pervenit. (3) Viri in uxores sicuti in
liberos vitae necisque habent potestatem, et cum pater familiae inlustriore loco natus decessit, eius
propinqui conveniunt et de morte, si res in suspicionem venit, de uxoribus in servilem modum quaestionem
habent, et si compertum est, igni atque omnibus tormentis excruciatas interficiunt. (4) Funera sunt pro
cultu Gallorum magnifica et sumptuosa; omnia quaeque vivis cordi fuisse arbitrantur in ignem inferunt,
etiam animalia, ac paulo supra hanc memoriam servi et clientes, quos ab iis dilectos esse constabat, iustis
funeribus confectis una cremabantur.
20.
Quae civitates commodius suam rem publicam administrare existimantur, habent legibus sanctum, si quis quid
de re publica a finitimis rumore ac fama acceperit, uti ad magistratum deferat neve cum quo alio communicet,
(2) quod saepe homines temerarios atque imperitos falsis rumoribus terreri et ad facinus impelli et de summis
rebus consilium capere cognitum est. (3) Magistratus quae visa sunt occultant, quae esse ex usu iudicaverunt,
multitudini produnt. De re publica nisi per concilium loqui non conceditur.
C. Iulius Caesar
(Münzabbildung aus: Thesauri antiquitatum, Zürich 1557)
Über Land und Sitten der Germanen
Caes. B.G. VI, 21-28
21.
Germani multum ab hac consuetudine differunt nam neque druides habent, qui rebus divinis praesint, neque
sacrificiis student. (2) Deorum numero eos solos ducunt, quos cernunt et quorum aperte opibus iuvantur,
Solem et Vulcanum et Lunam, reliquos ne fama quidem acceperunt. (3) Vita omnis in venationibus atque in
studiis rei militaris consistit; a parvulis labori ac duritiae student. (4) Qui diutissime impuberes
permanserunt, maximam inter suos ferunt laudem; hoc ali staturam, ali vires nervosque confirmari putant.
(5) Intra annum vero vicesimum feminae notitiam habuisse in turpissimis habent rebus. Huius rei nulla est
occultatio, quod et promiscue in fluminibus perluuntur et pellibus aut parvis renonum tegimentis utuntur,
magna corporis arte nuda.
Germanisches Ehepaar zur Zeit Caesars
22.
Agri culturae non student, maiorque pars eorum victus in lacte, caseo, carne consistit. (2) Neque quisquam
agri modum certum aut fines habet proprios, sed magistratus ac principes in annos singulos gentibus
cognationibusque hominum quique una coierunt, quantum et quo loco visum est agri, adtribuunt atque anno
post alio transire cogunt. (3) Eius rei multas adferunt causas: ne adsidua consuetudine capti studium belli
gerendi agri cultura commutent; ne latos fines parare studeant potentioresque humiliores possessionibus
expellant; ne accuratius ad frigora atque aestus vitandos aedificent; ne qua oriatur pecuniae cupiditas,
qua ex re factiones dissensionesque nascuntur; (4) ut animi aequitate plebem contineant, cum suas quisque
opes cum potentissimis aequari videat.
23.
Civitatibus maxima laus est quam latissime circum se vastatis finibus solitudines habere. (2) Hoc proprium
virtutis existimant, expulsos agris finitimos cedere, neque quemquam prope audere consistere; (3) simul
hoc se fore tutiores arbitrantur repentinae incursionis timore sublato. (4) Cum bellum civitas aut illa
tum defendit aut infert, magistratus, qui ei bello praesint, ut vitae necisque habeant potestatem, deliguntur.
(5) In pace nullus est communis magistratus, sed principes regionum atque pagorum inter suos ius dicunt
controversiasque minuunt. (6) Latrocinia nullam habent infamiam, quae extra fines cuiusque civitatis fiunt,
atque ea iuventutis exercendae ac desidiae minuendae causa fieri praedicant. (7) Atque ubi quis ex principibus
in concilio dixit se ducem fore, qui sequi velint, profiteantur, consurgunt ei qui et causam et hominem
probant suumque auxilium pollicentur atque ab multitudine collaudantur: (8) qui ex his secuti non sunt,
in desertorum ac proditorum numero ducuntur, omniumque his rerum postea fides derogatur. (9) Hospitem violare
fas non putant; qui quacumque de causa ad eos venerunt, ab iniuria prohibent, sanctos habent, hisque omnium
domus patent victusque communicatur.
24.
Ac fuit antea tempus, cum Germanos Galli virtute superarent, ultro bella inferrent, propter hominum
multitudinem agrique inopiam trans Rhenum colonias mitterent. (2) Itaque ea quae fertilissima Germaniae
sunt loca circum Hercyniam silvam, quam Eratostheni et quibusdam Graecis fama notam esse video, quam illi
Orcyniam appellant, Volcae Tectosages occupaverunt atque ibi consederunt; (3) quae gens ad hoc tempus his
sedibus sese continet summamque habet iustitiae et bellicae laudis opinionem. (4) Nunc quod in eadem inopia,
egestate, patientia qua Germani permanent, eodem victu et cultu corporis utuntur; (5) Gallis autem
provinciarum propinquitas et transmarinarum rerum notitia multa ad copiam atque usus largitur, (6) paulatim
adsuefacti superari multisque victi proeliis ne se quidem ipsi cum illis virtute comparant.
25.
Huius Hercyniae silvae, quae supra demonstrata est, latitudo novem dierum iter expedito patet: non enim
aliter finiri potest, neque mensuras itinerum noverunt. (2) Oritur ab Helvetiorum et Nemetum et Rauracorum
finibus rectaque fluminis Danubi regione pertinet ad fines Dacorum et Anartium; (3) hinc se flectit
sinistrorsus diversis ab flumine regionibus multarumque gentium fines propter magnitudinem adtingit;
(4) neque quisquam est huius Germaniae, qui se aut adisse ad initium eius silvae dicat, cum dierum iter
LX processerit, aut, quo ex loco oriatur, acceperit: (5) multaque in ea genera ferarum nasci constat,
quae reliquis in locis visa non sint; ex quibus quae maxime differant ab ceteris et memoriae prodenda
videantur haec sunt.
"Einhorn" - Quelle: Caesarausgabe von Graevius, 1713
26.
Est bos cervi figura, cuius a media fronte inter aures unum cornu exsistit excelsius magisque directum his,
quae nobis nota sunt, cornibus: (2) ab eius summo sicut palmae ramique late diffunduntur. (3) Eadem est
feminae marisque natura, eadem forma magnitudoque cornuum.
"Elch" - Quelle: Caesarausgabe von Graevius, 1713
27.
Sunt item, quae appellantur alces. Harum est consimilis capris figura et varietas pellium, sed magnitudine
paulo antecedunt mutilaeque sunt cornibus et crura sine nodis articulisque habent. (2) Neque quietis causa
procumbunt neque, si quo adflictae casu conciderunt, erigere sese aut sublevare possunt. (3) His sunt arbores
pro cubilibus: ad eas se applicant atque ita paulum modo reclinatae quietem capiunt. (4) Quarum ex vestigiis
cum est animadversum a venatoribus, quo se recipere consuerint, omnes eo loco aut ab radicibus subruunt aut
accidunt arbores, tantum ut summa species earum stantium relinquatur. (5) Huc cum se consuetudine
reclinaverunt, infirmas arbores pondere adfligunt atque una ipsae concidunt.
"Urochse" - Quelle: Caesarausgabe von Graevius, 1713
28.
Tertium est genus eorum, qui uri appellantur. Hi sunt magnitudine paulo infra elephantos, specie et colore
et figura tauri. Magna vis eorum est et magna velocitas; (2) neque homini neque ferae quam conspexerunt
parcunt. (3) Hos studiose foveis captos interficiunt. Hoc se labore durant adulescentes atque hoc genere
venationis exercent, et qui plurimos ex his interfecerunt, relatis in publicum cornibus, quae sint testimonio,
magnam ferunt laudem. (4) Sed adsuescere ad homines et mansuefieri ne parvuli quidem excepti possunt.
(5) Amplitudo cornuum et figura et species multum a nostrorum boum cornibus differt. (6) Haec studiose
conquisita ab labris argento circumcludunt atque in amplissimis epulis pro poculis utuntur.
Empfohlene Kommentare:
- Gerhard Dobesch – Wolfgang Wenk, in ORBIS LATINUS: Caesar: Oldenbourg Verlag 1988
- Hans-Joachim Glücklich, C. Iulius Caesar, Text mit Wort- und Sacherklärungen, Klett 1991
C. Iulius Caesar, 100-44 a.Chr.n.
Schülerbearbeitung der Titelseite einer Caesarausgabe des Buchnerverlages, die im Unterricht verwendet wurde (Tobias Kohler, 2004)
Gestaltung: Hans-Jürgen Günther
2024
Zurück zur Hauptseite